buxis
quod detraxerat cum pectine diligens reliquiarum more servabat in ~ide
ij ~ides argenteas deauratas
duo paria ~arum ferrar’
pro j ~a gingibrade(
buxis, f. , v. pyxis.
Boiste: nam a
Pyxis, voces
Buxis, et
Buxida, videntur formatæ.
Buxus, quod pyxides, inquit, sæpius fuerint ex hoc ligno confectæ.
Eosdem pannos
consecratos... singulis singillatim Buxis imposuit. Petrus Damiani lib. 6.
Epist. 21 : Dum Eucharistia reservata fuisset in Buxide.
Super altare
nihil ponatur, nisi Capsæ et Reliquiæ, aut forte quatuor Evangelia, et Buxida cum
corpore Domini ad viaticum infirmis.Vas
unum, quod dicitur Tabernaculum de argento, cum cascia sua. Item Bossidam unam de
ebure.Et in Buxula tuæ mentis hoc antidotum diligenter
recondes. Adde libr. Miraculor. S. Valburg. lib. 3. cap. 1. Hinc nostris
Boussole, pro pyxide magnetica, cujus usus creber in navigatione.
Particulatim pannos, super quibus sancta celebraverat, divisit, et singulis
singulatim Buxtis imposuit, etc. Charta Heccardi Comitis Augustodun. ex
Tabulario Persiacensi apud Perardum : Una Buxta eburnea, quæ non est
sculpta. Infra : Odouvico donate ille Buxte imparato.
Buxtæ
argenteæ duæ seu acerræ duæ ad ferendum incensum, etc. Itinerarium litterarium
Martenii tom. 2. pag. 287. et 288. ex antiquo MS. S. Maximini Trevir. : Buxtæ
tres cum scrinio dimidii cubiti elephantini ossis plene reliquis authenticorum
Sanctorum.Sacrasmundissimæ Bustiæ reliquias
intulit. Infra : Sentit, quod intra Bustiam aliquid agitatur.
Charta Petri II. Regis Aragon. : Mittantur nuncii,... qui portant Bustiam cum signo
Vicarii.Tabula eburnea una, Bustulæ eburneæ 2. phylacteria aurea 22.
etc. Et mox : Bustulæ eburneæ 9. etc. Glaber Rodulfus lib. 5.
cap. 1 : Dum Bustulam vel pyxidem, in qua servabatur, (sacra
Eucharistia) ut mos est, adtractare vellet,
In duabus Bustulis argenteis, de Reliquiis quæ
retro sunt descriptæ, ibi sunt positæ. Occurrit apud Bollandistas tom. 6. Maii
pag. 421. E. ubi de Translatione S. Augustini Cantuar. num. 33.Quæ
(reliquiæ) ... in Buxtula lignea reconditæ fuerunt. Quidam Codd.
habent Buxula, unde Brulius pyxidem conficit. Synodus Atrebatensis ann. 1125 :
Fractis sigillis, et apertis Buxtulis, nihil aliud nisi pannos
contemplantur. Vide Octavium Ferrarium in Origin. linguæ Italicæ in voce