cabale
Cabal, Tolosanis, ut est apud Goudelinum,
Cabalpotissimum interpretatur bona et facultates mercatoris, ut sunt merces, aliaque id generis negotiatorem spectantia.
Cabalvel
Cabau, in Consuetudine Burdegalensi art. 49. 50. 56. et Baionensi tit. 3. art. 21. 22. 23. Statutum Comitis Tolosani ann. 1197. in debitores, apud Catellum in Hist. Tolosana pag. 227 :
Constitutio talis fuit : si aliquis respondeat suo
creditori, se non habere aliquid, quod ei possit solvere, quod vicarius si clamorem inde
habuerit, eum in castello 8. diebus teneat ; et si ad octavam diem creditor potest
probare, quod debitor aliquid ei possit persolvere, quod debitor ei persolvat. Si vero
creditor hoc probare non potuit, vel noluerit, si debitor ei non satisfecerit, vel cum
eo non convenit, quod debitor tradatur creditori, ut habeat et teneat eum in sua
potestate, et quod teneat eum in ferris, absque ullo alio malo, quod ei non faciat,
scilicet pro Cabale, et non admittat eum ire extra suam domum, et non teneatur ei dare
ad comedendum nisi panem et aquam, nisi voluerit, etc. Ubi Cabale, non semel infra occurrit.
Item si quis tradat alicui bovem, vaccam, roncinum, jumentum, aut alia
quæcumque animalia ad nutriendum, et sibi retineat super dictis animalibus certum
pretium sive Cabale ad medium lucri sive damni venturi, si lucrum aut damnum pro
tempore appareat, id lucrum quod excedet dictum pretium, sive Cabal, seu damnum, si
emerserit, inter se communiter dividetur. Ibid. art. 117 : Item... si
post denunciationem prædictam dicta animalia moriantur, ut supra, dictus nutritor non
tenetur de morte ipsorum animalium, sed duntaxat restituere domino prædicto medietatem
sui Cabal. Si autem moriantur ob culpam ipsius nutritoris... dictus nutritor domino
animalium restituere tenebitur totum Cabal.
Gall. Sicut inter nos complacuit atque convenit ut inter
argento et Caballis libras duas, et tertiam dimidiam. etc.Per guazonem, andelaginem, etc.
Cabal, 61. vol. 1. pag. 325.
Mercatores autem intelliguntur de
electione prædicta, qui habent et habebunt in Cabali, in domo communi in libro Cabalium
dictæ civitatis, centum libras Turon. pro minori. Et pag 331.
col. 2 : Juxta valorem et æstimationem bonorum suorum descriptam in libro pesagii
et in libro Cabalium.