cabannaria
Capanna, vel
Cabanna, vel prædium rusticum. Vetus precaria apud V. Cl. Dion. Salvaingum :
Deprecatus est Monachos unam
Cabannariam. Hoc est, in precariam sibi dari postulavit Tabularium Prioratus de
Domina in Delphinatu fol. 17. 18 : Dedit pro anima sua unam Cabannariam super
castrum Auriacense, quam tenet Petrus Cabannellus. Dedit etiam totum alodum suum, quem
habebat in Savoia, præter unam Cabannariam, etc. Infra : Videlicet
Cabannariam unam, sitam in loco, qui dicitur, etc. Rursum : Ministraliam
autem hujus Cabannariæ dedit quidam villicus, etc. Occurrit ibi non semel. Petrus Gorga et ejus uxor..... guerpiverunt Deo et B. Mariæ et S. Vincentio et
Episcopo Hugoni... decimam, quam ipsi habebant in Cabannaria, quam tenent de Aimone
vetulo.Pour eux amaiser, pour maisonner, pour faire curtils et
Chenevieres, et autres cultivemens. Vide Cavannaria.Vendidit mihi unam Chabanariam, quæ est Misereu, pro 170. solidis,
etc. Fol. 24 : Et accepimus de omnibus vineis decimam, quæ sunt subtus viam
in omnibus locis, excepto de condaminis Episcopi, vel de Chabanaria, quæ fuit Petri
Aldiard, scilicet de terris ac vineis, in quibus nec in condaminis, nec in Chabanaria
prædicta non accipimus, etc. Fol. 25 : Decima vero de aquis, de pullis,
de aliis omnibus carnibus, de chanavis, de omnibus annonis, sive de omnibus rebus, quæ
decimari debentur, medietas est Episcopi, medietas est Canonicorum, scilicet de ecclesia
S. Imerii, de ecclesia de Buieu, de ecclesia S. Martini, sive de parochiis illarum
prædictarum Ecclesiarum, excepto de condaminis Episcopi, sive Chabanaria, quæ fuit Petri
Aldiard, scilicet de terris ac vineis, etc. Fol. 31 : Excepto de
condaminis, quas tunc habebam, et de vinea, quæ fuit de Chabanaria Petri
Adliard. Fol. 41 : Nantelmus de Jerra habuit 3. Chabanarias pro Episcopo
Hugone Gratianopolitano, qui reddit unaquaque 13. sextarios de civata, et 12. denarios
et 1. gallinam, et 1. pulzinum, et opera, et manu-opera. Fol. 49 : Ante
me confessus est ipsam Chabanariam esse antiquum feudum Cellariæ, etc. Fol. 53 :
Et omnes Chabanariæ prædictæ debent opera et manuum operam, et coroatam, sicut
alia terra Episcopi vel Comitis. Fol. 60 : Medietatem decimæ milii et
panitii, sive leguminis et chanavi, gurpisco et dono, etc. Fol. 75 :
Excepto Chabanariam, in qua est domus mea, quam pater meus dedit B. Laurento,
decimam de prædicta Chabanaria. Fol. 76 : Excepto unam Chabanariam, sive
tenuram, quæ est S. Laurentii Monasterii. Tabularium Eleemosynæ S. Pauli
Viennensis : Dono sanctæ Viennensi Eleemosynæ de alodo meo unum campum rotundum, et
duas sextariatas terræ juxta eundem campum, et duas cavenarias, et alterum campum,
etc. Alibi : Unam Chanavariam
vendimus et donamus, quæ est sita in villa, qua vocatur Plans.Item
capiebat sescalcus taschias in Vauz in pluribus Mansis Chanvannariis et bordariis, de
quibus tangitur in libro ; de aliis vero censibus et juribus quæ capiebat selscalcus in
Mansis Chanvannariis et bordariis prædictis, tractatur in libro
Domini.