cadafalus
Catafalco, Tabulatum, Gall.
Catafalque, Tumulus honorarius. Vox autem Italica videtur esse a Græco
Palus, seu
FalæNonio, hoc est, ut ipse exponit,
Turres ligneæ,... quæ in circo apud veteres propter spectatores e lignis
erigebantur. Hæc de vocis origine : intellectus haud omnino idem est. 1°. significat
thronum, solium seu locum eminentiorem, ubi Episcopus aut sacerdos nonnulla peragebat
sacra munia. Marten. Tr. de antiq. Eccl. Discipl. pag. 192. ubi de Benedictione Ramorum ex
Pontificali Narbon. : Quibus dictis, Dominus faciens officium existens ibidem in
Cadafalo, aspergat aquam benedictam super ramos... quo facto descendat de
Catafalto. Et pag. 190 : Quo cantato (Evangelio) fiat
sermo : deinde Presbyter faciens officium benedicat ramos in modum qui
sequitur, legendo voce aliquantulum elevata in Cadapallo.Solvi pro ædifficando cathedram sive Cadaffale factum in dicto plano foris
(fori) bovum, etc.In palatio
magno regali Parisius et in prato viridarii ejusdem juxta Secanam fuerunt factæ
quamplures Cadefauz : in altiori stabat dominus rex, etc.Duo signa fecit quæ
constitunt d. s. (hoc est, quingentos solidos) Item, Catafaudus
major signorum constitit. ix. libr. et x. sol.Licet nos Episcopi nostros habeamus Officiales, qui
præsunt justitiæ civiliter et criminaliter, nec de justitia nos intromittamus, propter
quod officialis et judex vester appellationum sua mandata debet nostris officialibus
dirigere et non nobis : nihilominus dictus officialis et judex appellationum nobis
mandat inhibendo sub pœnis pecuniariis et excommunicationis, et nos adjornari facit,
licet sciat nos de ipsis causis nullatenus intromisisse, deprimendo statum dignitatis pontificalis, et aliquos ex nobis mandat citari et Cadaphallis ecclesiarum
nostrarum, civitatum et diocesum : Item, etc. Locum hunc me doctiori exponendum
vel potius emendandum relinquo. Vide Chafallus.