caganus
Ergo signa meis Cagan contraria signis Ferre parat. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 28 : Sed et Rex Chunorum, vocabatur
autem Caganus : omnes enim Reges gentis illius hoc appellantur nomine. Poeta
Saxonicus lib. 2. de Gest. Caroli Magni ann. 782 : ... Pariterque Caganus ad ipsum Hunnorum misere duces pro pace tenenda.
Ab hinc regnum Hunnorum annotare cessabo, qui
omnis gentis illius Reges Caganos vocatos lego.
Hoc anno baptizatus est Caganus vocatus
Abraham. Cappanus dicitur in Annal. Xantensib. ap. eund. vol. Scriptor. 2.
pag. 224 : Anno 805. Cappanus princeps Hunorum ad Karolum imperatorem
venit.Chaganum vero
non prælatum Avarum non Gazanorum aut Nortmannorum nuncupari reperimus, neque principem
Vulgarum, set regem vel dominum Vulgarum. Vide Glossar. med. Græcit. voce
Chaganscriptum apud Corippum in editione Bekkeri.
Rex Avarorum,
quem sua lingua Cacanum appellant. Sed et Russorum seu Moscovitarum Principes
hac dignitate donatos testantur Annales Francorum Bertiniani ann. 839 : Misit etiam
cum eis quosdam, qui se, id est, gentem suam Rhos vocari dicebant : quos Rex illorum
Chacanus vocabulo, ad se amicitiæ, sicut asserebant, causa direxerat. Neque
alterius est originis ac notionis voxQuem etiam Can, id est,
Imperatorem appellabant. Et cap. 32 : Qui et Gog Cham, id est Imperator,
vel Rex dicitur, sublimatus est in Regno Tartarorum. Caanus, in Epistola
Quoblexi Tartarorum Imperatoris, apud Odoricum Rainaldum in Annalib. Ecclesiast. ann.
1278. num. 20. Chanisvel
Hanis, inquit Leunclavius in Pand. Turcico num. 3. aspiratione forti, appellatio perquam usitata Persis et Tartaris est, apud quos Reges et Principes etiam minorum gentium
Chanesdicuntur. Atque inde filii Principum
Chanoglanivocantur. Reperitur in Historiis Græcis et Latinis nomen
ChaganiAvarum, quod idem est cum hoc
Chan, vel
Chaan. Nam Avarum, sive Chazarorum patria Chersonesus est Taurica, quæ hodieque suos habet
Chaanes. Maximus vero Tartarorum omnium
Chan, cui subjecti sunt
Chanescæteri, quique
Chitainusadpellari solet. Turcici quoque Sultani post Osmanem Casim se
Chanesdici voluerunt, idque retinent in hodiernum usque diem. Porro qui passim
Chamvel
Can, interdum aliquot Scriptoribus.
Qui et Magnus Canis dicitur. Ita Græcis seu Byzantinis Imperatoremsonare ait :
Τζίγγις γὰρ τὸ ὄνομα, ὁ δὲ Κάνις, Βασιλεύς, ut lib. 9.
cap. 26. cæteros Toparchas Canesetiam vocatos satis declarat :
Οἱ γὰρ κατ᾽ ἀνατολὴν τὸν Καζάνην εἷχον, ὡς αὐτοὶ φαῖεν ἄν Κάνιν.
Ita Principes Tartaricæ gentis Canesiosnuncupat Magister Rogerius in Destruct. Hungariæ cap. 33 :
Alteri vero ipsorum Canesio, id est, majori, volenti prostrato
succurrere, etc. Cap. 35 : Constituerunt Canesios, id est Ballivos, qui
justitiam facerent. Infra : Procurator meus de istis dominis erat unus,
et pæne mille villas regebat, et erant Canesii fere centum.Canesappellatos censuit Paulus Jovius, quam vocem nomini proprio interdum præponebant : v. gr.
Can-Franciscus, Can-Grandis, Can-Signorius. Neque Veronenses Principes dumtaxat id sibi arrogavere prænomen, cum in familia Dandula apud Venetos usurpatum doceat Sansovinus in Venetia lib. 13. sub. ann. 1328. qui, ut verbis utar Josephi Scaligeri in Epistola de Vita Julii Patris pag. 19. non ab illo latranti animali dicti sunt ; sed quod lingua Winidorum, seu Sclavorum,
Cahanidem sit, quod
Rexaut
Princeps. Quam quidem sententiam non minime firmat ipsa olim Serviæ Principis appellatio ac nomenclatura :
Dominus: nam ea fuit vocis
Knesnotio apud Sclavos. Ditmarus lib. 7. pag. 106 :
Uxor autem ejus Beleknegini, id est, pulcra
domina vocabatur.
KnesosServiæ Principes appellat etiam Presbyter Diocleates in Hist. Dalmat. Sed et apud Moscovitas ea obtinet appellatio. Sigismundus Herberstenius de Reb. Moscovit.
Nomen
Ducis apud eos dicitur Knez ; nec alium majorem titulum unquam habuerunt, adjuncta
illa dictione, Magnus. Nam omnes alii qui unicum principatum habent, dicebantur
Knez : qui vero plures principatus, atque alios Knez subjectos suo imperio
habebant Weliki Knesi, id est, Magni Duces appellabantur. Deinde addit, In
Croatia Primores similiter Knez vocari. Apud Thwrocz. in Salomone cap. 50 :
Princeps Bissenorum nomine Kazar.