camyrus
Quid enim ad laicas pertinet personas Sacramenta ecclesiastica, et
pontificalem seu pastoralem gratiam distribuere, Camyros scilicet bacculos et anulos
quibus præcipue perficitur, militat et innititur tota Episcopalis consecratio ?
Est pro Camurus, quod habet Virgil. Georg. 3. ubi vult, ut eligendi bovis sit :
Tum longo nullus lateri modus, omnia magna, Pes etiam, et Camuris hirtæ sub cornibus aures. Vide ibi Servium.