cancrizare
Et quia scivit (Fridericus II.
Imperator)
quod antiqui Magnates respiciebant Ascendens, cum volebant condere
civitates, et faciebant ipsimet urvum cum aratro, quo circumdabant civitates, unde dictæ
sunt urbes, incœpit et ipse disignare hanc suam novam civitatem (Victoriam)
signo Arietis ascendente : tum quia signum est Martis, qui dicitur Deus belli ; tum quia
erat Libræ ascendenti contrarium in occasum, quod est signum Veneris, qui planeta Parmæ
dicitur, et esse fortuna ejus. Quasi per hoc forsitan cogitaret, quod Parmensium
fortuna, qui oppositi erant ei tenderet in occasum : in Astrologis namque et iis qui
subtilitatem astrologicam imitantur, primum operanti et septimum adversario datur. Sed
puto quod non notavit quartum ab Ascendente fuisse Cancrum : quartum enim ædificia,
domos et civitates designat, et sic civitas sub tali Ascendente incœpta Cancrizare
debebat ; id est, Retrorsum ire ad instar cancrorum, metaphorice, Minui, in
pejorem conditionem vel occasum vergere : quod accidit novæ urbi Victoriæ, quæ non ita
post capta et spoliata recessit more Cancri, uti narrat idem Rolandinus ibid. cap. 22. Vide Cancerare.