canela
Item plus unum
plenaderium sive entonade cum sua Canela ferri. Comput. ann. 1488. inter Probat.
tom. 4. Hist. Nem. pag. 46. col. 1 : Item plus solverunt pro duabus Canelis emptis
pro dicti vasis (vini) sex den. Consuet. Auxit. MSS. ann. 1301.
art. 47 : Item est consuetudo ibidem, quod quicumque tenet falsam mensuram vini,
amittat vinum a clepsedra seu Canella, per quam exit vinum de dolio supra. Aliud
vero sonat vox Canel, Licium scilicet, Gall.
Pour lesquelz ouvrans sa femme
(du tisserant) faisoit des Canelz ou tremes. HincItem unum sanctuarium de
Canella S. Martini, in quo sanctuario fuit posita dicta Canella pro tempore, quo dictus
dom. Oudardus fuit thesaurarius prædictæ capellæ. Lit. remiss. ann. 1357. in
Reg. 89. ch. 316 : Dicta sagitta percussit Robinetum... in Canella colli
sui. Vide infra Cannolla.