capellani
Mihique, utpote qui Capellæ illius custos eram, atque
dispositor, custodiendos commendavit. Ubi per Custodem capellæ, Capellani officium et dignitatem intelligit, ad quem sacri ministerii, seu rerum ad rem sacram peragendam necessariarum, quas inter extitisse sacra phylacteria notatum supra, cura spectavit.
Custodes, simpliciter dicti videntur Capellani. Anastasius Bibl. in S. Leone I. PP. :
Hic constituit super sepulcra Apostolorum Custodes, qui dicuntur Capellani ex
Clero Romano, id est, qui sacratissima Apostolorum corpora, quæ in variis
seorsim sacellis in majori Ecclesia Romana asservabantur, ex officio sibi injuncto
custodirent. Unde Martyrarii, et
Custodes Martyrumetiam dicti. Scio, hocce loco, quasdam Anastasii Editiones,
Cubicularii, præferre ; sed Capellanorum et Cubiculariorum idem fuisse munus docemus in V. Cubicularii. Conjecturam nostram firmat præterea Hincmarus de Ordine Palatii cap. 16. ubi ait, Apocrisiarium, qui et Capellanus dicitur, etiam
Palatii Custodemappellatum, non quod revera Palatii custodia penes eum fuerit, id enim officii spectavit laicos et militares viros, sed quod esset Custos Palatinæ Capellæ, in qua erant varia Sanctorum Lipsana, quæ Capellani custodiebant, vel in præliis, si necessitas incumberet, deferebant. Synodus Liptinensis ann. 742. a S. Bonifacio Moguntinensi Archiepisc. habita cap. 2. et ex eo Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 2. et Capitula ejusdem ann. 769. edita a Stephano Baluzio :
Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare, vel pugnare, aut in exercitum et
in hostem pergere omnino prohibemus : nisi illis tantummodo, qui propter divinum
ministerium, Missarum scilicet solennia adimplenda, et Sanctorum patrocinia portanda, ad
hoc electi sunt, id est, unum, vel duos Presbyteros, cum Capellanis Presbyteris.
Adde Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 104. Hic pignora beatorum Martyrum secum ferri fecerat,
et custodes Clericos, qui secum proficiscebantur delegaverat, uti eis vicissim sibi
succedentibus debita exhiberetur religio. Vita S. Bertharii Carnot. Episc. tom.
1. Hist. Franc. pag. 560. de Chlotario II. Rege : Qui audiens famam beatissimi
viri, suum constituit Archicapellanum, et pignora multa Sanctorum, quæ secum deferebat,
ut mos est Regum, ditioni illius constituit. Denique ad Capellanum, etiam sub
tertia Regum nostrorum stirpe, reliquiarum Palatinarum curam spectasse docet sequens
Diploma, quod ex Camera Computor. Paris. eruimus : Sçachent tous que je Denys le
Grant, premier Chappelain du Roy nostre Sire, cognois avoir eu et resceu de honor. sages
et pourveus les Tresoriers du Roy nostre dit Seigneur à Paris 28. livres Par. pour venir de Bourbel sur Saine à Paris pour querir les saintes reliques de la
sainte Chapelle du Palais à Paris, pour les conduire et mener à l'Abbaye du Lys, ou le
Roy nostre dit Seigneur sera à ceste sainte prochaine feste de Pasques, pour les ramener
et conduire ariez du Lys à Paris, pour moy retourner au lieu, où le Roy nostre dit
Seigneur sera, pour paier les 18. Escoliers, qui y ont accoustumé à venir, et pour faire
toutes les autres choses, qui y ont esté accoustumées à faire. En tesmoin de laquele
chose je ay sellée ceste presente cedule de mon propre seel le Mardy 7. jour d'Avril
l'an 1348.Clerumqueeffecisse, quem
Palatinumvocat Hincmarus, cui qui præerat,
Capellanus
Archicapellanusdictus est. Sic enim Hincmarus de ordine Palatii cap. 16 :
Apocrisiarius autem, quem nostrates
Capellanum, vel Palatii Custodem appellant, omnem Clerum Palatii sub cura et
dispositione sua regebat. In Palatinos istos Capellanos acrius olim invectus est
Wala Abbas Corbeiensis, ut docet Paschasius Ratpertus in ejus Epitaph. lib. 2. cap. 5.
cujus hæc sunt : Præsertim et militiam Clericorum in Palatio, quos Capellanos vulgo
vocant, quia nullus est ordo Ecclesiasticus, denotabat plurimum : qui non ob aliud
serviunt nisi ob honores Ecclesiarum, et quæstus sæculi ac lucri gratiam, sine
probatione magisterii, atque ambitiones mundi. Quorum itaque vita neque sub regula est
Monachorum, neque sub Episcopo militat canonice ; præsertim cum nulla alia sint
tirocinia Ecclesiarum, quam sub his duobus ordinibus. Aiebat, namque idem quod aut
Canonicus quisque esse deberet, aut laicus, aut Monachus : quod si neutrum, jam sub
nullo monstratur ordine, quia videntur esse sine capite, etc.
Magna Sacerdotum numero pars, Angelus inquit, Lucra petunt terrena quibusque inhiantur adhærent, Atque Palatinis pereuntia præmia quærunt Obsequiis, ornantque magis se veste polita Quam radiis vitæ, pomposis fercula mensis Glorificare parant, animarum lucra relinquunt, Deliciis ducti per scorta ruendo volutant. Hanc summam mercedis habent, qui talibus instant Rebus, ut æternam capiant in finibus iram. Ceterum fama versatur inter nos, Clericos Palatii diversorum sibi
dominium optare atque poscere, quibus nulla sit alia cura, nisi ut suæ avaritiæ
oppressione servorum Dei satisfaciant. Confer Smaragdum in Vita S. Benedicti
Anian. num. 54.Clericis vero, qui in Capella Regis serviebant, agunt præterea Concilium Francofordiense can. 38. al. 36. Libellus proclamationis Caroli Regis adversus Wenilonem Archiepisc. Senonensem cap. 1. Capitulare de Villis cap. 6. Alcuinus Epist. 4. et Poem. 221. cum aliis pluribus.
Abba quoque vel rector Monasterii ejusdem in Capella nostra
Episcopis et Abbatibus nostris adhæreat, et nobis familiariter serviat. Ex
Capella etiam crebro electi a Regibus ad dignitates Ecclesiasticas,Weniloni tunc Clerico meo in Capella mea mihi
servienti, qui more liberi Clerici se mihi commendaverat..... ad (Senonensem
Ecclesiam) gubernandum commisi. Ita Agius Presbyter Palatii, id est, Capellæ Palatinæ, ad Aurelianensem Episcopatum est promotus, ut est in Concilio in Verno II. cap. 10.
Abbatesdicebantur. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcens. cap. 1. de Rustico illius fratre, et Episcopo perinde Cadurcensi :
Rusticus e primis pubertatis annis Clericus factus, Archidiaconatus officium in
urbe Ruthena, et Abbatiæ sub Lothario Rege administravit. Et cap. 2 :
Rusticus, (ut præfati sumus) Abbatiam palatini Oratorii, quod regalis frequentat
ambitio, et Archidiaconatus officium gessit. Vita S. Sulpitii Pii Episcopi
Bituricensis n. 10. de Chlotario Rege : Illico Episcopum poscit, ut pro salute sua
ac exercitus sui licentia daretur, ut vir beatus in suis castris Abbatis officio
potiretur. Id est, ut Capellæ Regiæ præesset. Ex quibus patet, a Regni Gallici
primordiis habuisse Reges Oratoria et Sacella in Palatiis. Eamdem Abbatisdignitatem Angilberto Archicapellano sub Carolo M. tribuit Adrianus PP. :
Directus
nobis est a vestra præcelsa Regali potentia fidelis familiaris vester Angilbertus Abbas
et Minister Capellæ. Is Primicerius Palatiidicitur Alcuino Epist. 42. ut Angilrannus Archiepiscopus,
Sanctæ Capellæ Primicerius, eidem Epist. 79. Hilduinus apud Agobardum in Epist. ad Proceres Palatii,
sacri Palatii Antistes :qui Abbas
sacri Palatii, et Clericorum summus dicitur apud Hincmarum in Epist. ad Carolum C.
de Vita S. Dionysii. Foleradus, Cappellanus palacii nostri et abba sancti Dyonisii.
(Privileg. Caroli Magni, ann. 977. mus. arch. dep. p. 2.)
sociaretur summus Cancellarius, qui a Secretis olim
appellabatur, erantque illi subjecti prudentes et intelligentes ac fideles viri, qui
præcepta regia absque immoderata cupiditatis venalitate scriberent, et secreta illis
commissa fideliter custodirent. Qui quidem prudentia et rerum experientia probati
viri, Capellanivulgo audiebant, quod in Capella Palatina, ubi asservabantur Regia Archiva, operam suam locarent, describendisque publicis tabulis insudarent, uti mox docemus.
Archicapellanusindigitatur apud Labbeum in Miscell. Hist. tom. 2. pag. 45. Verum hæc Charta, quæ continet fundationem Ecclesiæ S. Audoeni in Foresta Cuisiensi,
Capellanus et Notariusejusdem Caroli dicitur Anastasio Bibl. in Adriano PP. pag. 108. Exstat apud Gallandum in Tractatu de Franco Alodio pag. 83. Charta Caroli Calvi ann. 6. regni, in qua Gozlinus Abbas Monasterii S. Germani de Pratis, postmodum Parisiensis Præsul, qui passim in veteribus Tabulis, atque adeo in ipsius Caroli Capitulis pag. 442. 1. Edit.
Cancellarius, dicitur,
Archicapellanusvocitatur.
blasphemumdeposuisse legitur,
ne esset Archicapellanus, id est Archicancellarius.
Bruno Cancellarius ad vicem Rotberti
Archicapellani recognovi.
Osbertus Cancellarius ad vicem Brunonis
Archicapellani. Diploma Ottonis II. apud Doubletum pag. 819. Hist. Sandionys :
Hildiboldus Cancellarius et Episcopus vice Willigisi Archicapellani.
Diploma Carolomanni Italiæ Regis apud Acher. Spicil. tom. 5. pag. 392 : Baldo
Cancellarius Regis ad vicem Theotmari Archicapellani.Ego Balduinus in Palatio Henrici Regis Francorum Cancellarius, notum
facio, sic vero clauditur : S. Balduini Archicapellani, qui hoc scriptum
fieri jussit.
De pauperibus prædictis quendam optimum
dictatorem et scriptorem in Capellam suam assumpsit. Angilbertus, qui ab Adriano
PP. Minister Capellædicitur,
Primas Capellanorum, in ejus Vita,
Manualis, id est, amanuensis vocatur ab Alcuino Epist. 84.
Auriculariussive Secretarius, Epist. 83. Epist. Stephani Comitis Blesensis tom. 2. Spicil. Acheriani :
Dum vero Capellanus meus Alexander cum summa festinatione has litteras scriberet,
etc. Vide Eckehardum Juniorem de Casibus S. Galli cap. 11. Leges Ecclesiasticas
Hoeli Boni Regis Walliæ cap. 6. Probat. Histor. des Chasteignerspag. 38. etc. Ita etiam Capellanos pro secretariis et amanuensibus passim usurpant Poetæ nostrates.
Un Chappelein appelle, si li dist, Fes unes lestres orendroit, biaus amis, Si les envoie Fromondin le posteis, etc. Alibi : Tenés ces lestres, que il voie vers Pepin, Et cil les prant, son Chapelein a dit, Gardés qu'il a és lestres, biaus amis, etc. Idem de Fromondino : Les lestres tent son Chapelein Baudri, Et cil les prant, de chief en chief les list. Alio loco de Pipino : Veez cy les lestres qu'il envoie par mi, Li Rois les baille son Chappelein Hervi.
Là sont les tables au Chappelein Yvon, Qui fet les briez au preu Comte Fromont. Vide Brevis. Sed et penes Capellanum erat sigillum domini. Vetus
Notitia ann. 1106. in Hist. Monas-. S. Nicolai Andegav. pag. 51 : Et Capellano suo
nomine Stephano, ut in quibusque eorum cartis vellent, sigillum suæ, id est, Regiæ
auctoritatis, imprimeret, jussit.Cancellariorummunus obire. Concilium Cabilonense II. ann. 813. cap. 44 :
Scripsimus Presbyteros villicos esse non debere, et nunc eos in
tabernis bibere, Cancellarios publicos esse, nundinas insolenter peragrare. Et
apud Burchardum lib. 1. de Ecclesiastica disciplina cap. 50. Presbyteri et Clerici Chartas dominorum suorum scriberevetantur. Id enim adeo invaluerat ut Capellani Procerum, eorum essent amanuenses, Epistolas et Diplomata conscriberent : quod testantur veteres passim Chartæ, quæ a
Capellanisscriptæ esse dicuntur.
Capellaninon modo reliquias servarent, atque adeo Cimelia et Archiva Regia, sed et Cancellariorum et Notariorum munus obirent, qui iis præerant
Archicapellani, Archicancellariorum etiam fungebantur officio, uti supra innuimus. Imo et Clericorum causis præfecti erant, uti testatur Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. ult. :
Quemadmodum sunt in Palatiis Præceptores vel Comites Palatii, qui sæcularium
causas ventilant ; ita sunt et illi quos summos Capellanos Franci appellant, Clericorum
causis prælati. Atque inde passim legimus Archicapellanorumet
Archicancellariorumofficia obiisse Episcopos vel Abbates, ipsosque adeo viros Ecclesiastici ordinis, qui et in Capellis Regiis sacra peragerent, et Principum Chartas describerent aut subsignarent.
Adsit Præsul ovans animo vultuque benignus, Ora beata ferens, et pia corda gerens. Quem sincera fides, quem tantus culminis ordo, Pectus et innocuum Rex tibi, Christe, dicat. Stet benedicturus Regis potumque cibumque, Sumere quin etiam Rex velit, ille volet. Vide Benedictio mensæ.Henricus Cancellarius ad vicem Ricolfi Archicapellani recognovit, apud Nicolaum
Zyllesium part. 3. Defensionis Abbatiæ S. Summus Capellanusejusdem Regis dictus in Capitulis Caroli Calvi tit. 23. cap. 7.
Archipresbyter FranciæAdriano PP. in Epistol. apud Flodoardum, de quo Alcuinus Carm. 123 :
Inclytus ille sacræ fuerat pastorque Capellæ. Sanctæ Capellæ Primicerius; in Chron. Metensi.
Palatii Archicapellanus ; Cancellariusin Chron. Senoniensi ;
Summus Capellanusin Epist. Caroli Calvi ad Nicolaum PP. Obiit ann. 791. Illius meminit Hincmarus loco citato. Et auctor Gestorum Episcoporum Cenomanensium pag. 247. Vide Petavium in Syntagm. de Nithardo pag. 352.
Capellanus, Apocrisiarius, et
Archicapellanus sacri Palatiidicitur in Præcepto Caroli Magni de Institutione Episcopatuum per Saxoniam, et apud Anastasium in Leone III. et IV. quam dignitatem obtinuit Carolo Magno et Ludovico Pio imperantibus. De illo Hincmarus loco laudato, Vita Ludov. Pii ann. 816. et Synodus Francoford. can. 56.
Sacri Palatii Archiepiscopus, nuncupatur in Præfat. Concilii Moguntiac. ann. 813. Ex his Filesaci lib. de Sacra Episcoporum auctoritate pag. 285. conjectura evanescit.
Minister Capellædicitur Adriano PP. in Epist. ad Carolum Magn. de Imaginib. etc.
Primas Capellanorumin illius Vita,
Primicerius Palatii Pipini Regis(Italiæ) Alcuino Epist. 42. Vide Petavium in Syntag. pag. 351. et Sirmondum ad Theodulfum pag. 293.
ArchicapellanusLudovico Pio imperante, apud Hincmarum, in Charta Lud. in Probat. Histor. Vergiac. pag. 7. in Hist. Translat. S. Sebastiani cap. 1. num. 1. in Vita S. Medardi cap. 12. ex Cod. Resbacensi, in Hist. Translat. S. Pusinnæ virg. num. 4.
Sacri Palatii Clericorum summus, eidem Hincmaro in Epist. ad Carolum Regem de S. Dionysio, etc.
Sacri Palatii Antistes, apud Agobardum in Epist. ad Proceres Palatii.
Ego Turbo
Archicapellanus
ad vicem dom. Ibbonis protospatarii cognovi.Archicapellanus sacri PalatiiLudovico regnante in ejus Vita, et apud Nithardum lib. 1. In veteri Charta Ludovi
Drogo Metensis et summæ sacræ Palatinæ dignitatis Præsul: in alia
sacri Palatii primus Capellanus ; Archipalatinus Præsul, in Apologetico Ebonis Remensis Archiepiscopi tom. 7. Spicilegii Acheriani :
Senior Cappellanus, in veteri placito sub Ludovico
Pio in Vita Aldrici Episcop. Cenoman. pag. 136. Palatii Capellanus, in Charta
Lotharii Imp. tom. 12. pag. 109. Sacri Palatii moderator, in Chron. Episc. Metens.
et in ejus Epitaphio : Aulæ Regalis moderator, pastor ovilis, Metis et Ecclesiæ jure pater patriæ. Vide Annal. Franc. Metenses ann. 859. Privilegia Ecclesiæ Hamburg. pag. 144.
Sirmondum ad Capit. Caroli Calvi, Chifflet. in Vindic. Hisp. Meurissium in Hist. Episc.
Metens. etc.Archicapellanus sacri PalatiiCarolo Calvo imperante, in variis Tabulis apud Beslium in Aquitaniæ Ducib. cap. 3. et pag. 175. et in Episcop. Pictav. pag. 22. 23. 24. 27. 31. et apud Sirmond. ad Capit. Caroli Calv. in Tabulario S. Germani de Pratis, etc.
Cancellariuset
Archicapellanusappellatur in Charta Caroli Calvi ann. 6. apud Gallandum de Franco alodio, uti supra a nobis observatum.
Archicapellanussub Ludovico Lotharii filio, in Synodo Rom. sub Leone IV. PP. ann. 850. et Ticinensi ann. 855.
Archicapellanus Pipini Regis Aquitaniæ, apud Beslium in Regib. Aquit. pag. 24.
Palatii Capellanus summus, in Chartis ejusdem Caroli apud Paradinum lib. 2. Hist. Lugdun. cap. 23. et tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 122. 123.
ArchicapellanusLudovico III. imperante, apud Herman. Contractum ann. 841. et Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 1. Grimoldus appellatur apud Ermenricum Monach. Augiensem lib. de Grammatica in tom. 4. Analectorum Mabillonii pag. 329.
Cancellariuset
Archicapellanuspromiscue dicitur in Charta anni 1047. apud Hemereum in Aug. Virom. pag. 121. et in Tabulario S. Petri in valle Carnot.
Capellanorum, deinde in
Primorumet
Magistrorum Capellanorum Registitulum transiit, de quibus crebra passim occurrit mentio in veteribus Tabulis, Regum præcipue, quas cum illustrioribus Palatii et aulæ Regiæ ministris subscripsisse constat ex aliquot Philippi Regis Chartis, quæ exstant in Historia Monasterii S. Martini de Campis pag. 14. 15. 17. 19. in quibus Eustachius dicitur
Capellanus Regis, et Gaufridus,
Subcapellanus. Will. Brito lib. 10. Philipp. de Capellano Regis :
Hoc in conflictu doluit cecidisse Capellæ Qui Regis præerat ad Sacramenta Sacerdos. In Charta ann. 1343. Hugo de Neaufledicitur primus Capellanus Regis, ut apud Brolium lib. 2. Hist. Paris. pag. 365. 2. Edit. Gaufridus
le BouteillerCancellarius et Canonicus Carnotens. et S. Capellæ Parisiensis, obiit ille 12. Julii ann. 1377. De Capellanorum Regiorum, quos hodie
Magistros Oratorii Regis, vocant, dignitate, et honorario gradu, ac numere, consulendi Tillius tom. 1. pag. 439. et Miramontius in Tract. de Præposito Hospitii pag. 50. Et Guillelm. Peyratius lib. 1. de Capella Regis cap. 73. Adde Leges Alfonsinas part. 2. tit. 9. lege 3. Histor. Episcop. et Comitum Engolismensium cap. 37 :
Cum autem Ludovicus (VII.) Rex ad
Aquitanicas partes veniret, Lambertus Episcopus (Engolismensis) ut
accepimus, dixit Regi, quod Engolismenses Episcopi Capellani Regum Franciæ fuerunt, ex
quo Ligerim ad partes Aquitanicas transirent : quod Ludovicus non contradixit.Cum fratribus inter Imperii
Capellanos constitutus est.
Capellanus imperiiUltrajecti dicebatur sacerdos qui imperatoris in majori ecclesia vices ageret. Olim enim Cæsar canonicus Trajectensis. Vide Matth. post Alciat. contra vitam Monast. pag. 333.
CapellasEpiscoporum concessu habebant : de quibus Concilium Claromontanum ann. 1095. can. 18 :
Ut nullus
Presbyter Capellanus alicujus Laici esse possit, sine concessione sui Episcopi.
Vide Presbyter Domesticus. Cum in aliquibus Ecclesiis Capellani Regales, Episcopales, ac etiam Capellani
Præpositorum existant, qualiter hi se habere debeant,... Capellani hujusmodi residentiam
in suis Ecclesiis tanquam alii fratres facient, nisi illo tantum tempore, quando agunt
suorum negotia dominorum, atque etiam si negotia Ecclesiæ hoc exposcant. Et nobis in
Ecclesia majori, vel alia nostra civitatis, vel Diœcesis Ecclesia, si sunt ea vice
præsentes, celebrantibus, ibi debent adesse in divini celebratione Officii, et adstare.
Et debent hujusmodi Capellani in sacris Ordinibus esse constituti. Super ejusmodi
Capellanos Episcopales, erit noster Capellarius, quasi loco judicis et magistri.
Alcuinus Epist. 24. ex Mabillonianis ad Archiepiscopum scripta : Vestros vero
discipulos et Capellanos meo precor officio saluta, admonens eos honeste vivere coram
hominibus, ut vestra ex eorum conversatione laudetur dignitas. Charta Franconis
Episcopi Nivernensis, ex Tabulario S. Cyrici Nivern. num. 7 : Venit Atto Ecclesiæ
nostræ Archidiaconus, et domus nostræ Protocapellanus. In Charta seq. dicitur
S. Cyrici Archidiaconus atque Thesaurarius.
Syncelloruminstar, habebant. Provinciale Eccl. Cantuariens. lib. 3. tit. 19 :
Et secundum canonicas sanctiones Abbatibus, a
quibus minores vivendi normam debent assumere, super honesta conversatione testium
copiositas suffragetur. Decernimus ut ipsi Capellanos suos, vel aliquem illorum singulis
mutent annis. Qui autem habent unum tantum, illum mutent similiter, nisi necessaria
causa subfuerit, quatenus si de vita eorum, quod absit, scandalum oriatur, tanto plures
innocentiæ suæ habeant testes, quanto eorum vita pluribus innotescit. Vide
Syncellus.Statuendo
ut omnes Capellani, Subcapellani, infra duos menses, ex quo Parochianus eorum mortuus
fuerit, nobis afferant vel mittant testamentum defuncti, etc.
Consuetudo est Tolosæ, quod ultimum testamentum conditum ab eo qui testare
valet, adhibitis duobus vel tribus testibus, vel quatuor vel amplius, præsente
Capellano vel Subcapellano, vel etiam absente seu etiam non vocato, valet.
Synod. Archiepiscopi Burdegal. habita Conaci ann. 1255 : Inhibemus ne quisquam
Sæcularis et Religiosus funus sibi delatum suscipiat, nisi per Capellanum proprium
fuerit præsentatum, cum conditiones personarum hujusmodi melius noverint proprii
Capellani.Et ladite Eglise
ait especial nombre de Chapeleins. Ci endroit sont appellez toute maniere
de Clers Chapeleins.Capellans. Testam. Bertr. de Borno milit. ann. 1360 :
Item lego Capellano,
vicario et clericis parrochiæ de Altoforti... viginti solidos currentis monetæ
renduales, ita quod Capellanus dictæ ecclesiæ S. Eligii de dictis xx. solidis
rendualibus habent pro parte sua quinque, et vicarius, si interfuerit, tres
solidos. Occurrit præterea in Ch. ann. 1207. ex Chartul. S. Mariani Autiss. fol.
19. et inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 479. et 480. Vide moxStatuimus quod si res vel pignora alicujus Ecclesiæ, vel Clerici, vel personæ
ecclesiasticæ, absque judicis ecclesiastici auctoritate, violenter captæ vel capta
fuerint vel detenta, captores seu detentores hujus moneantur ter a Rectore loci seu
Capellano Curato, quod ea libere et integre restituant ; quod si forte sic moniti facere
contemserint, ipsos quos ex tunc in his scriptis excommunicamus, excommunicatos per
Rectores seu Capellanos eosdem publice præcipimus nunciari. Rursus memorantur
ibidem Capellani Curati, ubi de testamentis, et alibi.
Socii Plebani.
Capelas, dicuntur quivis Presbyteri : hinc passim in libro Inquisit. Tolos. a Philippo Limborch. edito Sacerdotes appellantur
Capellani. v. g. Hæretici dicunt multa mala de
Capellanis. Item :
Panis quem dant Capellani non est Corpus Christi, etc. Pag. 223 :
Sciebat eos esse contrarios Capellanis et Clericis. Et pag. 348 :
Item, quod Capellani non poterant aliquem absolvere a peccatis, quia ipsi erant
peccatores, etc.Quando prior claustralis facit suam
ebdomadam, non consuevit facere culpam, sed Capellanus altaris illam facit loco sui ; eo
videlicet quod ipse Capellanus honus habet horas inchoandi, et etiam benedictiones in
prandio et cena faciendi et comparendi in horis canonicis, et pro deffectibus suis suam
faciat culpam.Auroræ, Albanamque Hispanis, ut Gallis
Aube, Aurora est sive primum diluculum. Constitut. mox laudatæ pag. 193 :
In altari majori nullus
cantet, nisi sit Canonicus, vel Hebdomadarius Ecclesiæ, vel Cappellanus de Alba, vel
Presbyter novus.auroraseu diluculo. Constitut. Eccles. Valentinæ tom. 4. Concil. Hisp. pag. 176 :
Si Capellani Auroræ qui sunt duo, alter
eorum vel ambo in celebratione Missarum hujusmodi defecerint ulla die,
quod ornamentis Ecclesiæ sex denarios Barcinon. et totidem uni Capellano, qui eandem
Missam celebret ipsa die teneantur sine remissione erogare. Pluries memorantur
ibid.In
elevatione Sacramenti... in Ecclesia Metropolitana, alter ex Cappellanis Camerariis
incenset Sacramentum genuflexus a cornu Epistolæ.Wernherus miseratione divina generalis præpositus monasteriorum S. Mariæ Magdalenæ Ordin. S. August. et Sedis Apostolicæ Capellanus, ann. 1269. ap. Schannat. in Histor. Wormat. vol. 1. pag. 162.
Petrus de Villaribus Capellanus
firmarius et locum tenens curati ecclesiæ S. Eustachii, etc. Lit. remiss. ann.
1396. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 61 : Coustant prestre Chappellain mercenaire
de la ville de Chavones, etc. Pierre Duplesseiz Chappellain fermier de l'église de la
paroisse de Leure, ibid. ch. 109. Vide Firmarius.Erant (canonici Remenses) in possessione et
saisina quod clavigerum seu buticularium ejusdem archiepiscopi Capellanis refectorii et
vinitariis jurare faciant, quod sibi meliora vina.... ostendat.Requirebamus quod in capella sancti Petri Capellanum de seculo ex jure
debebat ponere.
Quod hujusmodi ecclesiis
per Capellanos ipsius monasterii Temporales deserviatur in officiis divinorum, quod
cura ipsius nullatenus negligatur, qui Capellani seu vicarii curam animarum ab ipso
Archidyacono.... recipient. An sunt qui in definitum tempus nominentur
?De sorore Elizabeth de Senhem... Audivit corporeis auribus
Dominum Jhesum dicentem sibi : Commendam te Lucæ medico, Capellano matris meæ, ut
totaliter et perfecte te curet.Capellaseu parochia sunt. Vide supra in Capella 6. et Parochia. Martyrol. Pistor. tom. 1. Biblioth. Pistor. pag. 54 :
Usque in hodiernum diem anno Domini 1443. populani sive Capellani ejusdem
(ecclesiæ S. Vitulis) eligunt priorem sive rectorem, et dictum capitulum
(Pistoriense) confirmat.