capriolus
Capreolus vero silvestris dicitur esse. Lex Aleman. tit. 99. § 16 : Si quis Capriolum occiderit. Dudo lib.
3. de Morib. Norman. : Est namque tellus Normannica... caprorum, cervorumque,
ursorum atque Capreolorum venatu affluenter repleta. Epistola 1. Episcopi
Aconensis ad Honorium III. PP. : Ipsi inermes et expediti velut Caprioli celeriter
fugiebant. Charta Carlomanni Regis apud Ughellum in Episc. Veronensibus :
Venationes porcarum, cervorum, Capreolorum, omni tempore, etc. Charta
anni 1345 : Venari ad Capriolos, cuniculos, faxanos, etc.capitadminicula, iisque adhæret, Gall.
Caprioli, Botryonum helices, i. vitium Claviculæ. Botryo pro vitis a Græco
Pampinus, Clavicula, corimbi. Vide Grævium.