caritas
caritas, dearness, costliness, high price
Could not find caritatis in Logeion dictionaries.
caritatis feminine genitive singular of caritas
- Prop., dearness, costliness, high price, etc. (opp. vilitas): annonae, Cic. Verr. 2, 3, 18, § 47; 2, 3, 92, § 215; id. Off. 3, 12, 50; Liv. 44, 7, 10; Suet. Ner. 45: rei frumentariae (opp. vilitas annonae), Cic. Imp. Pomp. 15, 44: nummorum, id. Att. 9, 9, 4: olei, Plin. 18, 28, 68, § 273: vini, Suet. Aug. 42.—Also absol. caritas (sc. annonae), high prices, Cato R. R. 3: ut tum vendas cum caritas est, Varr. R. R. 1, 69: cum alter annus in vilitate, alter in summā caritate fuerit, Cic. Verr. 2, 3, 93, § 216; id. Off. 2, 17, 58.—
- II Trop., regard, esteem, affection, love (cf. amor, I.; in good prose; syn.: benevolentia, favor, studium): cum deorum tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum, qui aut sapientiā aut opibus excellunt, ad caritatem referri solet: conjuges autem et liberi, et fratres et alii, quos usus familiaritasque conjunxit, quamquam etiam caritate ipsā, tamen amore maxime continentur, Cic. Part. Or. 25, 88; hence, opp. amor, as esteem to personal affection: si id videare, quod sit utile ipsis, defendere... haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem, id. de Or. 2, 51, 206; cf. Treb. ap. id. Fam. 12, 16, 2; Liv. 24, 4, 8: ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, Tac. H. 2, 37: amor πάθος, caritas ἦθος, Quint. 6, 2, 12: caritas, quae est inter natos et parentes, Cic. Lael. 8, 27; Quint. prooem. § 6: liberalitate qui utuntur benevolentiam sibi conciliant et caritatem, id. Fin. 1, 16, 52; id. Lael. 27, 102; Quint. 11, 1, 72: ingenita erga patriam caritas, Liv. 1, 34, 5: retinere caritatem in aliquem, Cic. Lael. 19, 70: sanguine et caritate propior, Tac. A. 6, 46: caritatem paraverat loco auctoritatis, id. Agr. 16 fin.— The subjoined gen. is usu. objective: patriae et suorum, Cic. Off. 3, 27, 100; id. Sest. 24, 53; Nep. Alcib. 5, 1: rei publicae, Cic. Phil. 12, 8, 20; Liv. 2, 2, 5: domini, id. 1, 51, 8: Syracusanorum, id. 25, 28, 7: Hieronis, id. 24, 5, 1: liberum, id. 8, 7, 18: filiae, Tac. A. 12, 4: ipsius soli, Liv. 2, 1, 5: sedium suarum, id. 5, 42, 2; Quint. 6, 2, 14.—But sometimes also subjective, love entertained by one: hominum, deorum, Cic. N. D. 1, 44, 122; id. de Or. 2, 58, 237: civium, id. Phil. 1, 12, 29; Liv. 24, 4, 8 (with amor); or, more rarely, of the cause or ground of the love: caritas illius necessitudinis, Cic. Sest. 3, 6: benevolentiae, id. Lael. 9, 32.—In plur. of the different species of affection: omnes omnium caritates patria una complexa est, Cic. Off. 1, 17, 57; id. Fin. 3, 22, 73: liberum, Ap. Met. 5, 28, 15.—
- B In late Lat., meton., caritates = cari, the loved persons, Amm.18, 8, 14; 24, 1, 9.
[annus ] annone karitate et edaci fame ‥ infamis
pro ~ate metencium(
pro ~ate temporis
~as hominum(
P. ‥, requisitus ‥ de defenso et ~ate haye de tempore H. episcopi, dicit quod ‥
H. ‥ dicit quod boscus ille ‥ vocatus est haya de Gatesheved et fuit carius defensum quod episcopus H. habuit
circumferentes ubique illam, quam aque plurime nequiverunt exstinguere [cf. ], ~atem librorumCant. viii 7
fides catholica et fraternae ~atis concordia inseparabiliter pari tramite tendunt
ad simplicitatem fidei et ~atis quae est in Christo revocari
omnia dicta mihi căritatis melle mănabunt
fidei, spei et karitatis armis praemunitus
diversas diversarum virtutum donationes quibusdam hominibus divinitus collatas, ‥ fidem operantem, ~atem ardentem
sancto ~atis igne in Deum proximumque succensus
hospitalitatis ‥ gratia, quam ‥ ~ate largiflua in pauperes et peregrinos infatiganter exercent
rogo quatinus pro carissimo ‥ magistro P. ‥ defuncto quilibet eorum missam unam pro fidelibus ~atis intuitu et precum vestrarum obtentu celebrare velit
~as habet tres gradus: uno enim modo est citra pati ~as, alio modo ultra pati; item ex ~ate egreditur pati
de xv gradibus ~atis
sciatis nos †divini karitatis intuitu et pro salute anime nostre ‥ dedisse ‥
non est id libertatis ecclesiastice prejudicium set officium potius karitatis
jurans ‥ quod ‥ pro amore Dei et ~atis intuitu vellet illud honus ‥ sustinere
non esset necesse quod aliquis eorum [cardinalium ] esset in ~ate, imo potest quilibet eorum esse in peccato mortali
mutuam in Domino charitatem
haec est poena quam orat anima mea de conservis et inimicis meis, ‥ ut communi Domino in commune bonum magistra ~ate concorditer obsequamur
hec scriptis ‥ roborare, ~ate id proculdubio suggerente, debemus
in anima spiritali, ubi Spiritus, qui est ~as, ordinat ~atem [cf. ]Cant. ii 4
sciat ~as tua quod ‥(
perlatum est mihi ‥ de vestrae ~atis industria
cognitum sit ~ati vestre ‥ quod ‥
coram charitate vestra locuti sumus
hec ~ati vestre celare non debeo(
apices nos lamentabiles ‥ vestre lacrimabiliter dirigimus ~ati(
vestras charitates precamur
tres panes ‥ vestris ~atibus ‥ transmitto
venerunt ‥ cum opimis gratiarum muneribus ‥ ; quas ille benedictionum ~ates gratanter accipiens ‥
Turchil tenebat de abbate et karitatem inde reddebat, sed homines dehundret nesciunt quantam
Guillelmus ‥ donationem super altare ‥ posuit, et inde pro recognitione tunc unciam auri ex ~ate monachorum recepit
dedit ‥ abbas in manu predicti H. lx sterlingorum solidos de ~ate sui monasterii pro concessione hujus conventionis
villani de Alcletshire ‥ faciunt aulam episcopi in foresta ‥; preterea faciunt capellam ‥ et habent de ~ate ij s.
de denariis de ~ate in archidiaconatu Bath’ et Well’ percipiendis(
omnes isti reddunt de consuetudine x s. et preter hoc ad ~atem S. Petri v multones et ‥ cc panes
in his [Dominicis etc. ] diebus [penitens ] faciat ~atem, sicut sui conpares
quotiescumque fratribus ~as interim dum collatio legitur prebetur
percussa a priore tabula, surgentes pergant in refectorium ad ~atem bibendam
in diebus sollempnibus, quando fratres fuerunt in cappis, medonem habuerunt in justis ‥ et vinum ad ~atem. ‥ et hec est assisa quando pro cervisia vinum debent habere, unusquisque sc. habere debet duas ~ates in die
mox servi Dei ‥ charitatem panis hordeacei et aque obtulerunt
conredia ‥ cum ~atibus et pitanciis
ad mensuram potus monachorum ‥ Atheluuoldus ‥ constituit scyfum quendam magnum, flasconem et dim., sc. duas ~ates et eo amplius, in se plenarie continentem
refectorarius preest aliis una ~ate. abbati, monachis abbatis, monachis infirmariis, monachis portionariis inveniet ~atem; abbati autem duas ~ates, si in camera discubuerit. minister qui preest aliis in infirmitorio habebit ~atem hydromeli et non vini
[abbas W., ob. 1171 ] statuit ‥ ~atem quandam albi vini conventui fieri cum singulis guastellis piperatis singulis monachis ‥ appositis, cum ij etiam ferculis optimis. ‥ hanc ~atem fieri voluit ‥ post decessum suum in die anniversario obitus sui
debent habere de cellario singulis diebus Sabbati ~atem ad collationem pro mandato. ‥ debent etiam habere ~atem ‥ ad prandium singulis diebus octabarum principalium festivitatum
[abbas G., ob. 1146 ] donavit ecclesiam S. Petri ‥ cum omnibus pertinenciis infirmarie, ita ut [magister ] ‥ in refectorio inveniret ~atem vini vejmedi omni Sabbato
ordinamus quod, ubi conventus consueverit in singulis festis caparum observare potus ~atis, ‥ tales ~ates de cetero a festo S. Mich. usque ad Pascha pretermittantur exceptis festis principalibus(
compotus ‥ refectorarii de receptis et expensis superle wolte solarii ~atis
- 1. hoge prijs, duurte [annonae; rei frumentariae];
- 2. hoogachting, verering, liefde (voor: gen.; erga; in m. acc.) [patriae; in regem];
- 3. (eccl.) (christelijke) naastenliefde;
- 4. (Laatl.) (meton.) lieveling (ook als aanspreektitel: caritas vestra).
Adjicientes etiam ita illum tenacem existere, ut
domum ejus amicus ad Caritatem nunquam introeat. Capitula Theodori Archiepiscopi
Cantuar. cap. 10 : In his supradictis diebus faciat Caritatem, cum cæteris
Christianis, id est, utatur eodem cibo et potu, etc. Vita S. Adalberti Episcopi
Pragensis n. 17 : Nobilis quædam femina Monasterium hoc causa orationis ingreditur,
et cum Caritatem ibi facere jussa foret, jam septem annis panem se non gustasse
profitetur, etc. Hinc in vulgari loquendi apud nos formula, Caritasaccipitur pro
Eleemosyna, Donner la charité. Vita S. Idæ Comitissæ Bononiensis n. 8 :
Factum est autem cum pauper ab illa, nulli negante Caritatem, eleemosynam
accepisset in manibus, etc. Vide Caritas 3.Eleemosynausurpatur in Testam. ann. 1300. ex Tabul. Flamar. :
Quatuor Caritates fiant pro
salute animæ meæ in locis infrascriptis, etc. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg.
84. Chartoph. reg. ch. 383 : Comme par le maire de la ville de Mort et par ses
députez une Charité, appellée la Charité de l'oublée, ait esté acoustumée estre donnée
chascun an en ladite ville de Mort le jour de la feste de l'invention sainte-Croix,
c'est assavoir à chascun poure qui y vient, deux denrées de pain ; et lidiz pains doie
estre beneiz par le curé de l'église ou son chappellain, avant qu'il soit
donnez. Quia vero Caritatissymbolum est, quod vice corollarii præter pretium in emptionibus conceditur, sæpiusque absumitur bibendo in benevolentiæ signum,
Charité, nostris dictum est, quod alias
Le vin du marchéappellatur, uti jam monuit Cangius in
Caritas 3.Lit. remiss. ann. 1368. in Reg. 99. ch. 108 :
Lesquelx marchandanz de loage d'une maison, ordonnerent que la Charité dudit
marché seroit beue et despensée en l'ostel du suppliant. Aliæ ann. 1417. in Reg.
170. ch. 12 : Après ce que icellui escuier, qui avoit acheté un cheval du seigneur
de Bruyelle,... eurent disné ensemble et beu la Carité ou vin de la
vendue dudit cheval en la ville de Tournai, etc.Caritatisvocabulo in Monasteriis, ut scribit Doubletus lib. 1. Hist. Sandion. cap. 59. intelliguntur prædia, et bona omnia, quæ a fidelibus Christianis in eleemosynam, gratuito et
caritativeidentidem collata sunt, seu ob anniversaria, seu alia pietatis officia in Ecclesiis et Monasteriis exsolvenda : et Monachus qui isti bonorum generi in Monasterio Sandionysiano, ac eorum administrationi præfectus erat,
Magister Caritatum, ut illius munus,
Officium Caritatum, nuncupatur :
Maistre des Charitez de S. Denys en France, ut est in Charta ann. 1282.
in Tabul. S. Maglorii fol. 90. Vide Librum Libertatum Ecclesiæ Gallicanæ tom. 2. pag. 264.Caritatemenim nomine in Monasteriis, non tam ipsæ benefactorum eleemosynæ intelliguntur, quam epulæ solennes et extraordinariæ, quas ii, vel anniversariorum suorum, vel statis et designatis aliis diebus, præsertim festis solennioribus, a Monachis fieri præceperunt, quo et beneficiorum et rerum concessarum memoria altius Monachorum animis hæreret. Qui quidem ritus antiquissimus est, ut ex Stephano Eddio, qui vixit ann. 700. colligimus in Vita S. Wilfridi cap. 61 :
Omni
die pro eo Missam singularem celebrare, et omni hebdomada quintam feriam, in qua obiit,
quasi dominicam, in epulis venerari, et anniversaria die obitus sui universas decimarum
partes de armentis et de gregibus pauperibus populi sui dividere omnibus diebus vitæ suæ
constituit, etc. Vetus notitia ann. 862. in Synodo Pistensi exarata, apud eumdem
Doubletum lib. 3 : Caritates etiam in anniversariis Regum et Abbatum de cellario
Abbatis juxta solitum accommodentur. Caroli Crassi Imp. Commemoratio apud
Augienses : Tunc inter nos disposuimus, ut singulis annis uno die a prænominata
curte in commune cunctis fratribus cum omni abundantia plenum servitium pro anima
Imperatoris perficeretur, et eodem die pro illius amore in refectorio plena Caritate
hilares atque gaudentes efficerentur. Charta Lamberti Camerarii Fuldensis apud
Browerum : Hujus rei gratia pro recordatione animæ illius singulis annis statui
Caritatem fratribus de præfato prædio exhiberi, ut eo libentius annuam recordationem
illius agant, quanto pro salute animæ ipsius, et requie, Caritatis oblata
percipiunt. Charta Caroli Calvi ann. 32. pro Monasterio S. Germani Paris. :
Caritates etiam in eisdem festivitatibus ex antiquo more iis ipsis a parte
Abbatis dentur. Paulus in Vita S. Hilari Abbat. Geleat. n. 8 : Erexit eum
et duxit ad speluncam suam, et oratione facta, fecerunt Caritatem. Ephemerides
Monasterii S. Galli : 12. Decemb. Thomæ Apostoli. Do. Abbas faciat duas Caritates
per duas dies sequentes : unam cum piscibus... et caseo et vino, aliam sine
vino. Tabularium Abbatiæ Conchensis in Ruthenis Ch. 233 : Post obitum vero
meum si filius meus Bego me supervixerit, omnibus diebus vitæ suæ per singulos annos
tres Caritates ad ipsos Monachos persolvat.Item largior et
concedo et confirmo vobis vestrisque successoribus in perpetuum tres Caritativas
Comestiones quas habere consuevistis in anno, scilicet in
Nativitate Domini, in Paschate Resurrectionis, et in festo B. Joannis
Baptistæ. In Charta Lucii II. PP. apud eumdem pag. 516. et in alia Gelasii PP.
ann. 1118. tom. 1. pag. 876. dicuntur Caritativa ciborum beneficia. Caritativa receptio, in Charta ann. 1214. ibid. pag. 649.
Caritativa refectio, in Tabul. Prioratus S. Petri de Paredo fol. 7. Ita
Dilectioaccipitur in veteribus Formulis Pithœi cap. 108. in MS. :
In ea ratione ut vos vel ipsi Presbyteri, qui ipsa
Ecclesia custodire videntur, annis singulis ad Missa Sancti, quæ est in mense illo,
Dilectione nobis et pasto soniare debeat, una cum homines tantos, una die et nocte
pascere faciat, etc. His autem Caritatiset
Dilectionisvocabulis designarunt nostri Christianorum
caritas, dilectio. Ita tamen extraordinaria illa convivia vel refectiones peragebantur,
ut solennes dies non tam ciborum abundantia, quam spiritus
exultatione celebrarentur, ut ait S. Hieronymus Epist. 19.Quilibet habebit in dicto festo partem virilem de duobus quarteriis frumenti
puri et mundi, quæ Magna Caritas nuncupatur. Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniac.
cap. 13 : De collatione surgunt ad Caritatem, et de vino quod tunc propinatur,
nullus omnino præsumit abstinere, ut non aliquantaliter gustet. Eadem habent
veteres Consuetudines Floriacensis Cœnobii apud Joannem a Bosco cap. 1. et 2. ubi
Caritas vini, appellatur. Apud Bernardum Mon. Consuet. Cluniac. MSS. cap. 76 :
Conversorum ac juvenum est proprie propinare omnem Caritatem de potu quæ fit in
refectorio. Tabularium Burguliense : Canonici B. Hilarii debent duas
Caritates reddere, unam post vigiliam, alteram post Missam. Vetus Martyrolog.
apud Hemereum in Aug. Viromand. : Pauperes Ecclesiæ debent habere de uno quoque
pastu 3. denarios,... et de unaquaque Caritate unum lotum vini. Describitur apud
eumdem Hemereum ann. 947. sacramentum, quod Decanus Sanquintiniensis præstat, cum
dignitatem auspicatur in Capitulo, in quo præses præ cæteris hæc ab illo exigit :
Solvetis Senescallo Ecclesiæ pastus, postmeridies, et Caritates. Charta
Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Parisiensis : Karitates etiam in eisdem
festivitatibus ex antiquo more his ipsis a parte Abbatis dentur. Vita S. Goaris
cap. 5 : Fili, fac nobis lætum diem de abundantia nostra, ut isti Legati D.
Archiepiscopi faciant nobis Caritatem, quia in itinere sunt. Adde caput 6.
Wandalbertus in Mirac. ejusd. Sancti cap. 15 : Asuerus rogat uti ad B. Goarem
exire, et in cella ejus Caritatem (ut verbo usitato loquar) facere debeat.
Ratbertus de Casibus Sancti Galli cap. 11 : Abbates cum fratribus eo die mensæ
aderant, de communi et privatis collectæ fiunt, et habundam Caritatem faciunt.
Beda de Remediis peccator. cap. 7 : In his supradictis diebus faciat Caritatem cum
cæteris Christianis, id est, utatur eodem potu et cibo quo illi. Aliud
Pœnitentiale MS. : In his prædictis diebus faciat Karitatem sicut sui compares
Clerici sive laici. Adde Ordericum Vitalem lib. 6. pag. 617. Willelmum Gemetic.
lib. 3. cap. 7. etc. Vide Consolatio. : La proierent les Moignes de prendre Charité.
Donner la Charité aux pauvres, pro
eleemosynam pauperibus largiri. De ejusmodi porro caritatibus intelligendum Concilium Augustodun. ann. 670 :
Si Monachus, aut
fustibus verberetur, aut a communione, et missa et Caritate annos tres
suspendatur. Ut et quod habet Gregorius M. lib. 12. Epist. 6 : Adjicientes
etiam ita illum tenacem existere, ut domum ejus amicus ad Caritatem nunquam introeat.
Caritatem in refectorium portare, apud Joann. Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 44.
Atque inde patet Caritatemin Consuetudine urbis Insulensis art. 50. accipi debere pro eo quod vulgo appellamus
le Vin du marché. Vide Caritas 1. Hinc etiam
Constituit itaque cifum quendam magnum, flasconem et dimidium, scilicet duas
Caritates, et eo amplius in se continentem, quem cifum antiqui Bollam Athelwodi
vocabant. Charta 1292 : Pitanciarius ministret inde... cuilibet de
Conventu unam Caritatem integram boni vini, et unum ferculum boni piscis, etc.
Caritas pura, id est, de vino puro. Cod. MS. Consuetud. Festorum Monasterii Solemniac. :
Translatio S. Eligii, in Vigilia
Caritatem puram. Charitas de vino puro, non semel ibidem occurrit.
Caritatis poculum, in Vita B. Edmundi Cantuar. Archiep. apud Martenium tom 3. Anecd. col. 1889 :
Die S. Gregorii Papæ, Papa Gregorius Prætatos quoque quotquot
in Curia aderant, invitavit ad Caritatis poculum. Et euntibus singulis, solus ipse
quasi admonitus per Spiritum et contra consilium quorumdam de suis, non perrexit ad
locum, quo cæteri convenerant ad bibendum. Hic non est sermo de
Monachis.Mensuram vini per singulos quatuor dies
hebdomadis cum Caritate Sabbati.Ad istam
processionem non fit prostratio nec datur Caritas. Infra : Tunc oferatur
Caritas clero, et in reditu dicatur letania.Debent etiam habere de Celerario singulis diebus Sabbati
Caritatem ad Collationem pro Mandato.... Debent etiam habere Caritatem de Cellario ad
prandium singulis diebus Octabarum principalium festivitatum, etc.
de Cotoisdomicellæ ex Tabul. B. M. de Pratea diœc. Bitur. :
Item lego Caritati mortuorum unam minam
siliginis, etc.Vendiderunt Caritario et Conventui
Ecclesiæ S. Richarii septemdecim jornalia terræ cum dimidio.Caritarii.
Ratam habeo eleemosynam, quam
Johannes frater meus, Capellanus Ecclesiæ S. Benedicti.... Caritariæ S. Richarii fecit
de omnibus censibus, etc.Caritativa subsidiadicuntur diœcesana Episcopi vectigalia, quæ honestius accipi, quam peti possunt, et non tam extorquentur, quam ultro et gratuito offeruntur ut auctor est Ren. Chopinus lib. 2. de Sacra polit. tit. 7. § 11. Charta vetus apud Ægidium
Bryin Hist. Comit. Perticensium lib. 3. pag. 103 :
Similiter et de Ecclesia
S. Martini... in qua requirebat sanguinem et infracturam : diffinitum est, ut in ea
præter censum, id est, libram piperis, et libram thuris nihil haberet, et hoc pro
Caritate, non pro consuetudine. Charta Gaufredi II. Comitis Andegav. in Tabul.
S. Mauri ad Ligerim : Suum pasnaticum recipientes non tam consuetudinis, sed gratia
Caritatis, etc. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 242 : Turkil tenebat de
Abbate, et Caritatem inde reddebat, marcum videlicet auri unoquoque anno.
Eandem percipere
partem vestrum est in Caritatibus, quæ vestro fuerint Sacerdoti quomodocumque et a
parrochiano suo fiant.Ipse super altare donationem posuit, et inde pro recognitione tunc
unciam auri ex Caritate Monachorum recepit. Infra : Hanc itaque
concessionem... super altare portavit, ac postmodum ex Caritate Monachorum quinque
marcos argenti et optimum cornipedem recepit. Tabular. S. Dionysii de Capella
Diœces. Bitur. Charta 103 : Et pro hac re Prior Radulphus dedit Heliæ pro Caritate
de beneficio S. Dionysii 20. sol. Salviniacensis monetæ consilio fratrum suorum.
Charta ann. 1089 : Ob hanc vero talem ejus donationem duo paria pellium de
cuniculis data sunt ei a fratribus sub specie Caritatis. Tabularium Monasterii
S. Andreæ Viennensis : Et accepimus de ipsis Monachis loco Caritatis, ego Beraldus
et frater meus 20. sol. cum beneficio S. Andreæ. Tabularium Absiense fol. 177 :
Pro quo idem Abbas dedit ei 40. solidos de Caritate, etc. Adde fol. 189.
190. Vide Hugonem Flaviniacens. in Chron. pag. 245. Chron. Andrense pag. 270. 394. 403.
408. 483. 527. Beslium pag. 524. Ordericum Vital. pag. 590. 591. 596. 605.
etc.Sed sciendum quod ista domus
debet annuatim duos solidos in crastino omnium Sanctorum ad Caritatem de Monte
Autrico.CharitéLugduni et Parisiis, neque aliter accipiendum videtur quod ex Charta communiæ legitur, in
Caritas 9.
Et episcopus Ecclesiam, quam Monachi ædificaverant, ab omni consuetudine
Episcopali
quictaverat, exceptis sex denariis quos pro Caritate Synodali Monachi
Andegavensi Ecclesiæ redderent. Vide Caritas 4.Cum autem pridie quam ille vir
justus obierit, venirem, ad eum non accessi, sed in posterum distuli diem, et tunc is
sine mea Caritate mortuus est.Caritatem B. Christophori, et
calidos furnos, et excubias debent custodire quinque homines legitimi,
etc.Duas partes habetis... in omnibus oblationibus, quocumque modo fiant, tam
pro vivis quam pro mortuis, exceptis nummis de dominica die, qui Charitas
appellantur.Voluit etiam et
concessit in perpetuum quod nec ipse nec successores sui ampliorem summam ab eis, nomine
Caritatis seu procurationis, exigere valeant, nec priores dictorum locorum, vel alius
loco ipsorum ad præstationem amplioris summæ, nomine Caritatis seu procurationis, ab
ipso episcopo seu successoribus suis possint compelli. Vide infra
Carritium. Ex parte
mulierum pœnitentium, wlgariter vocatarum Repenties, de Dolentio, nobis fuit humiliter
supplicatum, quod eisdem concedere dignaremur, ut quosdam redditus minutos dudum
quibusdam Caritatibus seu confratriis, quæ in dicta villa fiebant, debitos,... tenere
possent. Infra : Caritas S. Jacobi, Caritas S. Egidii, etc.
Pactum inter abbat. et habitat. Anianæ ann. 1332. in Reg. 69. ch. 175 : Item, quod
dicti tres proceres... plenam habeant potestatem eligendi tres bonos et sufficientes
homines pro recolligenda quoad dictum annum, et levanda et distribuenda Karitate
ascensionis Domini, et alios tres pro Karitate B. Mariæ.L'exposant demanda à sa
femme combien d'argent elle avoit de son vin et autres denrées, qui estoient à l'ostel
le Dimenche jour précédant dudit jour de Lundi, que la feste de la ville dudit lieu de
Lam, que l'en nomme la Charité des blés, avoit esté. Aliæ ejusd. ann. ibid. ch.
218 : Comme les paroissiens de la paroisse de Bailleule-Pin et des autres paroisses
voisines ou bailliage de Chartres, aient acoustumé faire très grant feste et eulx
esbatre chascun an le Dymenche devant la Penthecoste, laquelle feste est appellée la
Charité à l'ablel, et à ycelle feste aient acoustumé venir et mener joie et esbatement
les jeunes hommes et filles à marier, etc.Quoniam attestante pragmatica sanctione,
naturale vitium est, negligi quod communiter possidetur, necnon quod propter
importunitatem petentium de communi domus Caritatis nostræ Ecclesiæ, quod erat in
omnibus usibus Ecclesiæ expendendum, ut ei experientia docuit, pluries extitit
privatorum de Capitulo vel extra usibus deputatum : Ideo nos Frater Ferrarius Episcopus
Barchinonensis, et ejusdem sedis Canonici Capitulum generale celebrantes, pensantes rem
publicam, seu communem ex modico studio magnam et ex magna minimam effici, divisione
indebita, incuria, seu neglecta, deliberatione solerti præhabita, pro bono statu et
augmento nostræ præfatæ Ecclesiæ provide duximus statuendum, quod de bonis reditus,
proventus fructibus, sive pensionibus Domus Caritatis nostræ Ecclesiæ, præsentibus et
futuris, nulli deinceps mutuetur, vel aliter assignetur directe vel indirecte, etiam sub
pignore, vel alio quocumque colore quæsito, pro causa vel commodo singulari, sed tantum,
ut et debet, in negotiis ad quæ sunt deputata communibus expendantur, ac quod
Caritativus tum computum reddet, reliquum confestim restituat : et ut præsens Ordinatio
ampliori gaudeat firmitate, etc. Ibid. col. 616 : Statuimus et perpetuo
ordinamus, quod si speretur verisimiliter ante horam Missæ, ut propter defectum alicujus
Canonici præsentis sive absentis, cadere debeat dicta (major) Missa ; tunc
Procurator Domus Caritatis unam canonicam portionem, seu valorem ipsius in sacristia
certioratus ponere teneatur ; quæ Canonico evangelium seu Epistolam loco defficientis
dicenti omnimodo tribuatur.Domus Caritatis Procurator, non semel ibidem legitur pro eo qui Præfectus erat huic domui, rerumque Ecclesiæ communium curam habebat.
- carus, dearness, costliness, high price: annonae: rei frumentariae: annus in summā caritate fuit. — Fig., regard, esteem, affection, love: caritatem conciliare: inter natos et parentes: erga patriam, L.: caritatem parare, Ta.: patriae et suorum, affection for: liberūm, L.: necessitudinis, arising from: omnīs omnium caritates patria una complexa est, kinds of affection.
-
…aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est at uberiora cibaria facta sunt caritate. credo ; neque id est novum neque reprehendendum. modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac…
Cicero, in Verrem
-
…Egi per predum ille daret tanti quom haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris ; sed eius dementias cave contemnas. valde est…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…. quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem…
M. Tullius Cicero, De Amicitia
-
…ut id faciendum sit, alii nullo modo. Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae εὐδοξίαν et ὠφελήματα appellant, communia esse voluerunt ; quorum altera prosunt ,…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…nunc iam apertum est ; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. sunt impii cives pro caritate rei publicae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem…
Cicero, Philippicae
-
…caput est rei frumentariae, campus Leontinus, cuius antea species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere, sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus ; labefactarat enim vehementer aratores…
Cicero, in Verrem
-
…est novum neque reprehendendum. modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. quam ob rem non ego invideo commodis tuis ,…
Cicero, in Verrem
-
…coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. nam cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. qui si verus fuit ex…
Cicero, de Domo sua
-
…quibus nihil mihi potest esse iucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse…
Cicero, pro Plancio
-
…, cum unus in legem per vim latam iurare noluerat denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto, habebat inimicum C. Marium…
Cicero, pro Sestio