Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

carlem

CARLEM
. Liber Miraculum S. Eadmundi Angl. Regis apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 831 : Ad spectaculum sanitatis quorum interea dum juxta quædam in sporta a singulo pede tenus membris contracta, audito plausu prodigiorum Sancti, O, inquit, utinam mei perciperent oculi, quis, qualis, et quantus hanc urbem ingreditur Sanctus : illico stans in pedes Carlem exilit ; hoc est, sana, fortis, robusta. Teutonicum enim Carl, Karle et Keorle, virum robustum, corpore et animo fortem significat juxta Schilterum in Glossario, unde pro nomine proprio, inquit, frequentatum. Continuator Chronici Fredegarii num. 103 : Igitur præfatus Pippinus... genuit filium vocavitque nomen ejus lingua propria Carlum. Saxon. Carl, Masculus. Alemannis hodie Kærle, teste Goldasto, de homine probo, bono, utili ac strenuo accipitur ; Belgis Kaerle, Fortis. Vide Ceorle.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list