carpsum
carptimcollectus. Codex scriptus ann. 1060. in Arch. cathedr. Veron. :
Incipit liber, qui
Carpsum vocatur ...... Ego Stephanus, licet indignus, tamen in canonica S. Matris Domini
Mariæ Veronæ sitæ imbutus et educatus, sacerdotii quoque et cantoris fungens officii
dignitate, hujus libelli opusculum, quod ex nostrorum antecessorum nuncupatione Carpsum
vocatur, divina renovavi inspiratione, Incipiens ab Adventu Domini ea quæ sunt in sancta
ecclesia ordinatim cantanda ; quæ pertinere cernuntur secundum temporis qualitatem, tam
in diurnis quam in nocturnis officiis. In hoc ergo memorato opere, quæ congruenter
addenda erant, addidi, et quæ superflua, sollerter resecare studui.