carrecta
Cataracta.
Forsitan et latitat Carectis hospes in istis, Vespere cui nolles incomitata loqui. Cataracta. Legendum quippe est
Carretumvel
Caretum. Vide supra Carectum et Caretum.
Birota, Gall.
Nullo profecto negotio reversus
est, currus, Carectas, et plaustra perdens numero 50. Charta Edwardi II. Regis
Angl. tom. 2. Monastici pag. 103 : De libero transitu cum plaustris, Carectis, et
equis ultraterras ipsius. Additamenta ad Matth. Paris : Capiuntur Carectæ
Clericorum ad transvehendum victualia.
MadoxFormul. Angl. pag. 384. et Kennettum in Antiquit. Ambrosden. pag. 574.
Quandoque etiam Carrectæ et
equitaturæ dominicæ Prælatorum, Religiosorum, aut Clericorum in itinere publico, in
mercatis, et aliquando in sanctuariis capiantur et abducantur.Carrete, in Ch. ann. 1362. ex Chartul. 23. Corb. :
Porront aller, passer et rapasser par ledit bac
à pié, à queval, à car, à Carette, à wit et à carques paisiblement. Carri etiam
seu vehiculi genus, quo rei torquentur, videtur esse, in Chron. Domin. de Gravina apud
Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 641 : Facto igitur mane, præfati inimici
Carrectam parari fecerunt, et in ea forgiam ardentibus carbonibus paraverunt, et
apponentes carnificem, ipsum judicem Martucium miserum apposuerunt in eam vestibus
enudatum. Rursus occurrit ibid. col. 567.