cassina
Si quis Cassinam, vel tectum alienum
foris in curte, ubi viri non habitant, deturpaverit... restauret ipsam Cassinam... Nam
si casam ubi viri habitant, deturpaverit, componat, etc. Charta
Mathildis Comitissæ ann. 1079. apud Franciscum Mariam in Mathilde : Una cum omnibus
casis, et Cassinis, seu casalinis, simulque terris et rebus illis qui ad jam dicta casa
et curte... sunt pertinentes, tam de muro pro dicto castello quam et deforis casis et
Cassinis, seu casalinis, etc.
Domnus autem Henricus concessit huic monasterio campum in Kinzica, qui fuit
antea vinea domnicata Regis ; et sunt Cassinæ et horti.Cassinos de pallio, lego
cussinos. Vide Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 236. 237.
Concedo vobis... molendinum in castro Ecclesiæ cum omnibus utilitatibus suis et
unum Casinum ibidem juxta molendina ex omni parte pedes 12. et 4. modiola terræ infra
civitatem, etc.Pro signo capitalis, vel quod vulgariter Cassina vocatur,
etc. f. legendum Cussina. Vide Cassina 1. et Cussinus.