catastrum
Cadastre. Quod satis congruit cum iis quæ habet Ulpianus leg. 4. Dig. (50, 15.) de Censibus :
Forma censuali cavetur, ut agri sic in censum referantur : nomen fundi cujusque,
et in qua civitate, et quo pago sit, et quos duos proximos habeat, et id arvum, quod in
decem annos proximos satum erit, quot jugerum sit. Vinea quot vites habeat ; olivæ quot
jugerum et quot arbores habeat ; pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit,
quot jugerum ; pascua quot jugerum esse videantur : item, silvæ cæduæ. Omnia ipse, qui
defert, æstimet. Laurentius in Amalthea et Calvinus in Lexico :
Catastrum, Liber in quo tributa et census æstimari solent. Constitutio
Eugenii IV. PP. in Bullario Carmel. pag. 197 : Taxam et extimum imposuerunt et
Catasto in archivis Ecclesiæ Pistoriensis collocarunt... hujusmodi alias Catastis
talibus non venerant adscribenda... Si tamen ipsa sororum Monasteria alias in Catastis
cum Clero non consueverint annumerari, hujusmodi taxationem et extimum nostrarum
litterarum vigore, ut dicitur facta, a Catasto et libro taxationum hujusmodi... abradi
et aboleri facias. Edictum Ferdinandi Siciliæ Regis in eod. Bullario p. 621 :
Licet quamplura et fere omnia bona ipsius Monasterii, inventariata et descripta
fuerint in inventario seu Catasto ipsius Monasterii, etc. Diploma Nicolai V. PP.
apud Illust. Fontaninum ad calcem Antiquit. Hortæ pag. 470. et 471 : Advenæ et
forenses, qui in civitate et territorio prædictis bona stabilita quovis
titulo possident... allibrati, eorumque bona hujusmodi immobilia, secundum antiquam
consuetudinem dictæ civitatis in ipso Catasto descripti et annotati, ac omnia et singula
onera ratione bonorum eorumdem id ipsos quomodolibet contingentia subire
teneantur. Vide Capdastra et Menagium in v. Capitastrumvult esse derivatam.