caudatus
Pro diversitate regionum mutuo
dissidentes... opprobria impudenter proferebant, Anglicos potatores et Caudatos
affirmantes, etc. Ita apud Matthæum Paris ann. 1250. Anglos ut Caudatosnon semel perstringit Robertus Comes Atrebat. :
Nunc bene mundatur magnificorum
exercitus Francorum a Caudatis. Et infra : O timidorum Caudatorum
formidolositas, quam beatus, quam mundus præsens foret exercitus, si a caudis purgaretur
et Caudatis ! At unde Caudatiper contumeliam sugillati a nostris Angli, non omnino constat. Fuit cum existimarem ita perstrictos, propter
Caudascalceorum, quibus ii præ cæteris nationibus delectabantur : sed hæc modo non omnino mens arridet. Quid si ut nitidulos et comptos sugillarint ? Certe etiamnum
Coti, id est,
Escoué, Occitani comptum appellant, ut auctor est Goudelinus : sed potius videntur
Mian anciant Coart home n'i a
Pour son Seignor, quant bien on l'amera. MS : Li Couart s'espoentent, et guerpissent estal. Quam quidem sententiam firmare videntur hæc Matthæi Paris verba : O
timidorum Caudatorum formidolositas !Et in laqueos non incidissem, si monita curti
servassem canis. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 818 : Si ipse aliquos
inveniret equites, in instanti equos decaudaret ; si vero pedites, personas male
tractaret. Hispanis Derabbado, est animal cauda privatum. Vide Curtare, et Octavium Ferrarium in
Codardo. Sed alio videtur, ni fallor, repexisse Joan. Molinetus Valentianensis, qui vixit anno 1477. pag. 117 :
Ce Cat nonne vient de Calais, Sa mere fut Cathau la Bleue, C'est du lignage des Anglois, Car il porte tres-longue queue. couarddixerunt
Couarder, pro Ignave se gerere, in Hist. Joan. IV. tom. 2. Probat. Hist. Brit. col. 323 :
Tantost ot ses gens ordonnez Et par bataille divisez. Aux sus dit, Prenez l'avantgarde, Gardez que nul ne se Couarde.
Couardement, Timide, verecunde, in Cant. 11. tom. 2. Cantilen. reg. Navar. pag. 25 :
Mais ja dame ne saura mon penser, Nus qui soit nés, fors vous cui je le dis Couardement, à pauours, à doutance.
Coullierapud Cenomanenses, idem quod aliis
Couard, ignavus. Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 174 :
Allez-vous-en Coulliers, qui est à
dire couars, etc. Vide infra Ecors.Les hommes, que
l'en appelle les Couarz. Ubi designantur certi homines censui
obnoxii.