causimentum
Causimentum, loco in voce Fornimentum post Furnire relato, dicendum est Res oblata Monasterio, donum.
Ego item prædictus Bernardus Atonis
vicecomes et ego Cæcilia vicecomitissa, in loco sacramenti plivimus tibi prædicto
Wilhermo per nostras fides, et suscipimus te in nostro Causimento, et in nostro
sacramento, ut totum, sicut superius scriptum est, tibi faciamus et attendamus sine
inganno. Occurrit rursum ibid. col. 453. Judicium ann. 1165. in Append. ad
Marcam. Hispan. col. 1341 : Dicebat etiam (Guillaume Raimundi) quod de
hoc receperat eum comes in suo Causimento. Comes vero hæc se fecisse negabat. Judicavit
ergo curia, quod si Guillelmus Raimundi posset hæc legitimis testibus comprobare,
attendat ei comes et adimpleat prædictam convenientiam, sicut ejus testes potuerint
comprobare, vel Causamentum inde accipiat, si hos testes probaverint. Vide
Cosimentum.Si autem prægnatus meæ uxoris filia fuerit, sit maritata de meo honore ad
Causimentum prædictorum manumissorum meorum, si vivi fuerint. Constit. pro
abbat. S. Pauli Narbon. ann. 1127. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 34 : Si
quis in aliquo prædictorum præceptorum peccaverit, vel transgressus fuerit, in
providentia et in Causimento domini abbatis se corrigat.