cavargellanus
Cavergellano.
Apud Ferrarienses, ait Muratorius, Ant.
Ital. tom. I. col. 517. erant, et adhuc
sunt, in usu Cavargellani Villarum præter Massarios : eorumque multa est
mentio in statutis illius Civitatis præcipue antiquis. Memorantur etiam in doc.
nel Bolognese. Extant enim in Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 422-444 sex locationum Gualcheriarum instrumenta, in quibus inter alia pacta hoc occurrit :
Item nuntii Cavargellanorum, vel ipsi Cavargellani, qui
nunc sunt, vel pro tempore erunt, teneantur ire incontinenti ad capiendum superfluum
aque, quod veniret ad dictas gualcherias quandoque eis, vel alicui eorum fuerit
denuntiatum a dictis conductoribus... quod si non fecerint potestas bon.... teneatur
accipere illi nuntio vel cavargellanis pro qualibet vice qua contrafecerint c. sol. bon.
III. 428. Ex prædictis fontibus videtur hauriri posse Cavargellanosin villis comitatus idem esse ac
Massarioscontratarum terrarum, ac
Ministralescontratarum civitatis Bononiæ, qui ex officio invigilabant ad bonum et securitatem contratarum, quibus præpositi erant. Patet etiam ex Statutis bononiensibus Cavargellanos habuisse ministros eis obnoxios, qui Nuntii appellabantur.