Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

cazafusta

CAZAFUSTA
, pro Catapulta, Machina bellica, sudibus acutis ejaculandis idonea. Rollandinus lib. 8. Hist. : Nihilominus nisi sunt defendentes, inimicos repellere, eosque fugare, et figere nunc lanceis, nunc sagittis, fundis petras rotantibus, et sonantibus Cazafustis. Vide Fustibalum.
Depravate legi mendumque irrepsisse, vel incuria librariorum vel auctoris ipsius inscitia, pro Mazza vel Mazzafusta, sibi fere exploratum esse scribit Carolus de Aquino in Glossar. milit. ad hanc vocem : quod an ita certum videri debeat, subdubito ; nam occurrit
Cazafustum
et
Cazzafustum
, pro Funda, qua lapides jactantur, Gall. Fronde, in Stat. Vercel. lib. 4. pag. 71. v°. : Item quod nullus major decem annis trahat per civitatem cum fronziis vel Cazafusto vel giavelotum vel pennam archatam prope civitatem vel in glarea, etc. Stat. Astens. collat. 11. cap. 35. pag. 30 : Si quis major annis quindecim in civitate vel in burgis ad sturmum, vel alio loco extra sturmum malo animo de arcu, vel balista, vel cum frunda vel Cazzafusto projecerit, etc. Vide Fundabulum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list