ceberum
Item statutum et ordinatum est quod proconsules comunis teneantur... facere
fieri expensis comunis tres ceberos bassos et majores per fondum et plus latos quam sit
illud Ceberum, ad quod et cum quo mensuratur starium vini.
Ex quibus tribus Ceberis teneantur et debeant predicti portatores semper
quando mensurabunt aliquod vinum alicui persone tenere subtus Ceberum Mensuratorium
vini... Et debeat esse dictum Ceberum cum quo mensurabitur incisum in duabus partibus
ipsius.