centena
centēna, æ, f. (centenus), grade de centenier : Cod. Th. 10, 7, 1.
Centenas, quibus præerant minores judices, sub Comitis dispositione, qui a Centena,
Centenarii, appellabantur. Quippe pagus Comitis dividebatur in Vicarias, Vicaria in Centenas, Centena in Decanias, in quibus judices erant
Vicarii, Centenarii, Decani. Decretio Chlotarii Regis cap. 1 :
Decretum
est, ut quia in vigilias constitutas nocturnas fures non caperent, eo quod per diversas,
intercedente conludio, scelera prætermissa custodias exercerent, Centenas fieri ; in qua
Centena (si) aliquid deperierit, capitale qui perdiderat, recipiat, et latro
insequatur. Ex quibus, Centenasa Chlotario primum institutas ad latrones arcendos videtur posse colligi. Dicta vero Centena, a centum familiis quibus constabat. Capitula Caroli Mag. lib. 3. tit. 23. et Lex Longob. lib. 2. tit. 51. § 11.
Sic tamen ut contentio, quæ inter eos orta est, si in confinio duorum Comitatuum
fuerit, liceat eidem de vicina Centena adjacentis Comitatus ad suam causam testes
habere. Capitulare 3. Ludovici Pii cap. 7 : Et hæc ratio examinetur per
singulas Centenas, etc. Adde Capitulare ann. 829. cap. 7. pag. 672. novæ Edit.
Chronic. Fontanellense cap. 7 : Villam... sitam in pago Oximensi, in Centena
Noviacense. Cap. 8 : De villa Digmaniaco, quæ sita est in pago Osismensi,
in Centena Alancionensi. Tabularium Abbatiæ Belliloci in Lemovicibus :
Hæc omnia sunt in pago Lemovicino, et Caturcino, et Centenis Vertelense et
Exidense. Alibi : Cedo res proprietatis meæ, quæ sunt in pago Caturcino,
in Centena Exindense, quæ vocatur Bellus Mons. Tabul. S. Stephani Lemovicensis :
Dedit mansum suum in pago Lemovicino, in Centena Tarninse, villa Rammaco.
Vide Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 1. 3. 4. Decretum Childerici cap. 11. 12. Legem
Alaman. tit. 36. etc. Auctor est B. Rhenanus lib. 2. Rer. German. pag. 88. proxime
Heidelbergam adhuc apparere Centenæ vestigium in aliquot pagis, et manere vocabulum. scultaciaest in charta Otton. II. Imp. ann. 979. in Alsat. Dipl. tom. 1. pag. 128. ann. 158 :
Censum quoque omnem ab ipsa Centena et scultacia Curiensi,
etc. Vide Haltaus. et Grimm. locis laudatis in Centa, Guerardum in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 4. Murat. Antiq. Ital. tom. 1. col. 520. A. 522. B. infra
Centariatuset Hundredus.
David Monachus et Presbiter et
socius ejus Moruntius dant S. Salvatori alodum suum nuncupantem ad illam Minariam, situm
in pago Redonico in Centenalia Lacinse.Seigneurie. Diploma Herimanni Episcopi Metensis ann. 1090. apud Meurissium :
Dedi ei sibique servientibus in perpetuum
cuminam quæ est in Chamberes,... cum campo qui juxta est, cum banno et Centena, et
pratum apud Prunoet, quod operantur rustici de Nominey, cum banno et Centena. Dedi etiam
totum bannum et Centenam quinque parrochiarum in villa, quæ dicitur ad Basilicas,
etc. Vide eumdem Meurissium pag. 403. Laurentius Leodiensis in Hist. Episcop.
Virdun. pag. 280 : Dux iram Dei metuens, pacem cum Episcopo fecit, Centenas
potestatum Ecclesiæ, et prædia, quæ invaserat, reddidit. Continuator Historiæ
Episcoporum Virdunensium post Bercarium Presbyterum pag. 269 : Supradictus Comes
Fridericus, dum esset adhuc in laicali habitu, Præbendæ Fratrum S. Mariæ omnes Centenas
eorum potestatum, quibus multum inquietabantur,... reddidit. Infra :
Centenam de Wandelini curte, et alia jura, quæ tunc temporis potestative in hac
civitate tenebat, eidem Episcopo et Ecclesiæ reddidit.Centenæ. Capitulare de Villis cap. 62 :
Quid de liberis
hominibus et Centenis, qui partibus fisci nostri deserviunt.Dedimus... decimam illorum arietum, qui nostræ
Ecclesiæ persolvuntur ex Bracensi Centenaria.petraset dimidiam : et quælibet
petracontinet 8. libras. Summa ergo librarum in centena 108.
Centena canabi, telæ, et hujusmodi ex 120. ulnis ;
Centena ferri, ex 100. petris, ut est in Fleta lib. 2. cap. 12. § 4. 5.