cequia
Acequia, Incile, fossa rivi. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 66 :
Cequiam aquæ molendinorum, quæ fluit ad Barcinonam, mandamus esse
intactam omni tempore, et qui cam præsumptive fregerit, componat Principi centum unc.
auri. Jacobus I. Rex Arag. in Foris Oscæ ann. 1247. f. 18 : Quod debet
habere liberum exitum per marginem Cequiæ, per quam aqua intrat ad rigandam eam
vineam. Antiq. Consuetud. Jaccæ in Hisp. : Certa loca sint in Cequiis, in
quibus ganata bibant. Vitalis Episcop. Oscens. : Tenentur.... de
observantia, ut Cequiarum, fontium, et aliorum. Chron. Petri IV. Regis Aragon.
lib. 3. cap. 24 : Eras affangat ab lo cavali en una Cequiaria, etc.Damus etiam et concedimus
vobis ac vestris... possitis ponere et mittere seu constituere Cequiarium de anno in
annum, qui custodiat et ducat aquam Cequiæ ad communem utilitatem civitatis Majoric...
et quod quilibet vestrum possitis ducere aquam ad rigandum... Volumus Cequiarium poni et
ordinari per nos... ad Cequiagium exercendum, et de bono et legali Cequiario provideri,
et quod idem Cequiagium non vendatur. Infra : Et quicunque alii qui de
Cequia Majoricarum rigant, vel rigabunt, solvant partem suam pro hæreditatibus, vel
rigaverunt in expensis et missionibus omnibus necessariis ad reparandum et mundandum
fontem et Cequiam antedictam. Quale fuerit Cequiarii in Regno Majoricano
officium, hisce verbis exequitur Joannes Dametus in Hist. Regni Balearici lib. 1. § 29 :
Cequiero o Prefecto de las aguas de la fuente principal desta Ciudad (de
Mallorca) tiene conociomento judicial en las cosas tocantes al repartimiento de las
dichas aguas, y negotios de los hortolanos. Haze sus condenationes pecuniarias con voto
y parecer de los prohombres de la casa de los hortolanos. Es cargo muy peligroso por lo
que non pudiendo vender las aguas à ningun precio, algunos en cubierta, o
descubiertamente, se approvechan sin limite, con grande riesgo de sus conscientias,
etc. Vide Repertorium Michaelis del Molinopag. 7. v. et 40. Apud eumdem in voce Aqua,
Cavecequia,
Aquarum custosexponitur.