cerauneus
Ego Aimo Dei correptione tactus,
constitutusque in fine dubio, meditans in præcordiis flagiliosa quæ perpetravi, pavens
nimium voragine baratri, umbrosasque vias tartari metuens calcare, magisque inseri
delectans liliis interlucentiis (sic) sectis Cerauneis, et
frui virentibus pratis per pascua Christi, hoc metu vel amore compunctus, etc.
Forte pro Uraneis, cœlestibus, Papias :
Unum quem Germania mittit chrystallini similem, splendet
tamen cœruleo, et si sub divo positus fuerit, fulgorem rapit sidereum. Ceraunium
alterum Hispania in Lusitanis littoribus gignit, cui color pyropo rubenti, et qualitas
ut ignis. Hæc adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem
Ceraunia, quoniam alibi non invenitur, quam in loco fulminis ictui proximo. Græce enim
fulmen κεραυνός dicitur.Falconetnos monet longe aliter censere recentiores de eo lapide, qui iis
Cerauniasdicitur. Vide Lapid. hist. Anselm.
Bootedit. ab Adr. Tollio.