ceroferale
Episcopus ad excipiendum illum cum thymiateriis, cum crucibus processit, et
Ceroferalibus, stipatus hinc inde agmine Cleri. Gregorius Turon. de Gloria
Confess. cap. 79 : Accensisque super cruces cereis, atque Ceroferalibus, dant voces
in Canticis, circumeunt urbem cum vicis. Historia Translat. S. Sebastiani n.
43 : His thymiateria ac thurifera, aliis Ceroferalia deportantibus.Ab Archidiacono accipiat
Ceroferarium cum cereo. Leo Ost. lib. 2. Chron. Casin. cap. 25 : Fecit et
Ceroferaria 2. librarum quindecim. Lib. 1. cap. 56 : Ceroferaria argentea
duo. Hugo Flavin. in Chron. ann. 1099 : Sic instituit processionis
officium, crucibus, vexillis, thymiateriis, Ceroferariis, et omni gloriæ apparatu...
festivus. Adde Concil. Carthag. IV. can. 6. et Stephan. Eduensem Episc. lib. de
Sacram. altar. cap. 4. Visa
est videre... duo Cerofaria luminosa pariter igne flammantia. Sed legendum,
Ceroferaria, aut certe
Cerofora, vel
Cerofera. Vide infra.
Sicque præcedentibus Ceroferario, thuribulique latore, cum
processione ad pulpitum pergat. Κηροφόροι apud
Pantaleonem de Mirac. S. Michaelis. Joan. de Janua : Ceroferarius, qui cereum
portat, ut Acolytus. Cum enim id potissimum muneris incumberet Acolythis, inde
postmodum a Latinis Ceroferariinuncupati sunt. Isidorus lib. 7. Orig. cap. 12 :
Acolythi Græce, Latine Ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando
Evangelium legendum est, aut sacrificium offerendum : tunc enim accenduntur luminaria ab
eis et deportantur, non ad fugandas tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed ad
signum lætitiæ demonstrandum. Gerardus Episcopus Cameracensis in
Synodo Atrebatensi ann. 1125 : Hos sequuntur Acolythi, id est, Ceroferarii, qui
ignem verbi cœlestis, quo illuminentur fratres ad agnoscendum, et inflammentur ad
diligendum Deum, prædicando ministrant. Innocent. III. lib. 1. de Myster. Missæ
cap. 3 : Acoluthi vero, qui Latine Ceroferarii nuncupantur. Et mox :
Acoluthi cereos ferunt accensos, dum legitur Evangelium, non ut tenebras aeris
illuminent, sed ut proximis opera lucis ostendant. Adde Alcuinum lib. de Offic.
divin. Rabanum lib. 1. de Institut. Cleric. cap. 9. Rupertum lib. 1. de Divin. Offic.
Ivon. Carnot. Serm. 2. de Reb. Eccl. etc.cum
ordinatur Acolythus, primum ab Episcopo docetur (verba sunt Gregorii Magni in libro
Sacramentor.) qualiter in officio suo agere debeat, deinde ab Archidiacono accipit
Ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari, ita sibi
dicente: Accipite hoc gestatorium luminis, ut per illud valeatis
adversariorum tenebras effugare, etc. Ex quibus percipimus, Ceroferariorum munus
etiam fuisse cereos accendere in Ecclesia, cujusmodi etiam fuit Cerifororumin Ecclesia Græca. Glossar. Gr. Lat. :
Cerifori, iidem qui
Ceroferarii, qui
Ἦν τὶς ἀνὴρ ὀνόματι Μαρκιανὸς, ἐξ
ἁπαλῶν ὀνύχων γενόμενος κηροφόρος τοῦ πανσέπτου ναοῦ ἀυτοῦ . Pueri
Ceroferarii, apud Ingulphum pag. 866. Vide Ceroferagius et
Cerophanus.