cesa
Ex nimia
festinatione Saxonum Cæsas seu firmitates subito introiit.
Cæsa.
Multos Britones conquisierunt una cum
castellis, et firmitates eorum locis palustribus, et Incesis. Quod alius auctor
sic reddidit : Et ibi multa castella acquisierunt, et loca firma et munita,
palustra, et Incæsa. Ubi Cæsas et Incesasdici opinatur, quæ Latini
Concædesvocant.
Dedit supradictus Campo Abbas vicendam in Furcone...
et in campo Armonis gualdum de Felecto usque Cesam de Leoli, et fossam Petri
Roscii.Si quis fuerit
inventus incipiendo vel accipiendo alienas Cesas, vel folia de alienis surgis,
etc. Silva Cædua, Gall. Mediolanenses igitur et Laudenses in aperto campo
morantes, et bene se prospicientes, nullo nemore, nullisque vitibus, nullo etiam
fossato aut Cesa, nullisque arboribus inter utramque partem existentibus, quamvis
Laudenses pauciores fuerant, tamen Mediolanenses nullo modo tunc invadere ausi
fuerunt. In hunc locum Muratorius : Male in Osii Codice legitur, ipso fatente,
Costa. Vulgi autem verbum hoc est, quo indicantur sepes illæ, quæ ad arcenda a vinetis aut campis armenta et cives, ne segetes aut pampinos lædant, spineis ut plurimum virgultis contexuntur. Hanc vocem derivatam vult Osius a Latino verbo Cædo, quod cædi soleant quotannis sepes ne silvescant, aut nimium excrescentes, infestam umbram in vineas agrosque extendant.
Cesia 2.et
Cessa.
Sic appellant hastas Galli: Papias MS.
Gesa. Vide Gessum.