chaellanus
Chaseatus, Vassallus, feodatus, dominus inferior. Vide in Casati. Sent. arbitr. ann. 1455. inter Paul. de Villanova dom. super. de Turretis et dom. infer. ejusd.
de Mazaugues:
Dictus nobilis Paullhy de
Villanova dominus antedicti castri dicebat et asserebat quod nobiles, nuncupati
Chaellani, nihil tenentur recipere seu habere in pascuis extraneorum, pariter neque
bannos.... Nos prædicti compromissarii ordinamus sententialiter, et definitive
pronunciamus et declaramus, quod nobiles Chaellani dicti loci de Turretis et sui......
sint immunes, franqui et liberi a præstatione et solutione bannorum. Non semel
infra
Chailaniappellantur. Si quis vero hanc vocem a
Castellanuscorruptam esse existimet, non multum repugnabo. Vide in Castellum 1.