chalifa
successorem, vel
hæredemsignificat, inquit Willelmus Tyrius lib. 19. cap. 19. et ex eo Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 7. eo quod summi eorum Prophetæ vicem et successionem jure tenerent hæreditario. At Nicolaus Fullerus lib. 4. Miscell. sacror. cap. 16. et Valerius in Præfat.
Vicarios, seu
Locum tenentessese appellitasse, Dei nempe. Unde eo nomine in tanto honore et reverentia a suis habebantur, ut quasi pro numine colerentur,
nec nisi mandato et auctoritate illius quantumcumque potens, aut nobilis,
appellaretur Soldanus, et omnes ejus subditi, tam Reges, quam alii, pedes ejus ad terram
prostrati reverenter oscularentur. Verba sunt Jacobi de Vitriaco. Sed postmodum adeo
invaluit Sultanorum potentia in rebus politicis et militaribus, ut fere cum inani et
specioso dignitatis nomine sola religionis, seu potius superstitionis Mahumetanæ potestas
penes Chaliphas remaneret : unde a Baldrico Dolensi lib. 3. Tudebodo lib. 4. Roderico
Archiep. Toletano lib. 7. cap. 10. Vincentio Belvac. lib. 32. cap. 54. Conrado Usperg. et
aliis, Papæ et Apostolici suæ gentisvulgo appellantur. Primus autem Chaliphæ nomen et dignitatem usurpavit Abubacarus, Mahometi successor, ut auctor est Georgius El-Macinus. Titulos Chaliphæ Bagdatensis habes in Chronico Flandr. cap. 82. Sed et Chaliphas videntur appellasse suos Sacerdotes, non modo supremos, sed etiam quosvis, Saraceni Principes. Vide Petrum Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 51.
Chalifatui
in illis tractibus præfectus est filius ejus Hispanus.