Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

chiffones

CHIFFONES
, Calceamenta vilissima. Acta S. Petri Cælestini : Illico submissi Chiffonibus oscula finguntVillosis. In quem locum sic Muratorius : Apparet calceamenti genus Aprutiis usitatum, sed perquam vile id esse ; interroganti vero Romæ rescribitur calopodia videri seu calceos ligneos, et a cippo seu trunco vocem forsitan derivari : nec displicet : oportet tamen non integre ex ligno fuisse, sed ligneis ad plantas socculis subinductam habuisse villosam pellem, qua pes contineretur. Hucusque vir eruditissimus. Gallis Chiffons est res nihili, quam vocem Cangius noster ab Italo Chiffone derivari suspicatur. Annon dici posset, vile calceamenti genus de quo hic agitur, dictum fuisse Chiffones, quod Ciffones seu Ganeones nihilique homines iis uterentur ? Vide Ciffo.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list