chora
chōra, ae, f. (χώρα), der Distrikt, inferior, Corp. inscr. Lat. 5, 7870. – dah. Chōra, ae, f. (Χώρα), ein Distrikt Unterägyptens bei Alexandrien, Plin. 13, 42; vgl. Plin. 6, 212.
1 chōra, æ, f. (χώρα), district : CIL 5, 7870.
Communia, Commune
Juratorumin urbibus, a quibus civium lites judicantur. Vox formata, ut videtur, a
Curia: unde
Choremanni, qui olim
Curiales. Nisi a
Küren, vel
Kohren, Germanica voce, quæ
Eligeresignificat, dicta fuerit
Chora, quasi
Electorumconventus, seu qui ad regendam Civitatem electi sunt. Vide Gewoldum de Septemviratu cap. 10. Consuetudines villæ Arkarum ann. 1231. in Tabular. S. Bertini :
Hominibus nostris
de Arkes legem juratam, quæ Chora vulgariter appellatur, dedimus et concessimus in hunc
modum, etc. Infra : Jurare debent etiam omnes in villa manentes Choram et
legem villæ. Charta Balduini Comitis Flandriæ ann. 1201. in eodem Tabul. :
Et quia avus meus Theodericus Comes Choram apud Arkes vocis habendam juravit, et
homines suos jurare fecit, concedo ut eandem perpetuo habeatis, et ut pax et justitia
firmius in
eadem villa teneatur, Churemanni vestri voluntate et assensu vestro, et
consilio hominum Ecclesiæ vestræ per emendationem semper legem Churiæ affirmare
poterunt, et corroborare.Choraminterpretatur
Electionem statutum, Cangiique respuit expositionem, sicut et vocis
Curerhet, sive, ut recte scribatur
Churrecht; non Curiam recti denotat, inquit, sed jurisdictionem et jus statutarium ad villam pertinens, quod opponitur juri et jurisdictioni superiori et communi. Vide Cora.
Curia, qui in
CuriaCommuniæ officio funguntur
Jurati, diversi tamen a Scabinis. Consuetudines villæ Arkarum ann. 1231. in Tabular. S. Bertini :
Scabini judicent de iis quæ pertinent ad Scabinos :
Choremanni de pace tractent, et de utilitate communitatis villæ, et de forisfactorum
emendatione, etc. Eædem Consuetudines : Jurare debent Choremanni primo
jus Ecclesiæ se servaturos, jus etiam Abbatis et Ecclesiæ S. Bertini, jura viduarum et
orphanorum, pauperum et divitum, et omnium hominum tam externorum, quam juratorum
suorum, super causis, quæ coram ipsis venerint, et ad juramentum suum pertinuerint : jus
et legem dicere, nec obmittere propter gratiam vel timorem, odium vel amorem. Similiter
Justitiarius jurare debet et addere juramento, quod omni jus petenti justitiam faciet
judicio Choremannorum. Jurare debent etiam omnes in villa manentes Choram et legem
villæ. Infra : Sciendum est etiam quod feria 4. post missam Choremanni in
Curiam veniant, et in placito sedeant, quamdiu necesse fuerit : et si de Choremannis
aliquis ad placitum non venerit, tenebitur domino in emenda 10. sol. nisi per
Choremannos rationabiliter fuerit excusatus. Sedeant in placito reverenter, petitiones
et responsiones cum diligentia audientes, bonas consuetudines et laudabiles in placito
observent,... majores causæ, ut sunt raptus mulierum, rerof... brant a Choremannis in
Curia de Arkes audientur, etc.Coreet
Coremanz, in Libert. Calesii renovatis a Mathilde comit. Atrebat. ann. 1304. ex Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 365 :
Se aucuns est pourtraiz par la Core de mellée, ou
il n'a mort ne mehaing, il doit amender au seigneur de lx. soulz, et à celui à qui on a
fait le fait de x. soulz. Quiconques destourbera eschevins ne Coremanz, quant il sieent
en banc et font conjure, il doit amender au seigneur de iij. soubz. Cuere, unde
Cueriers, eodem sensu, et
Cuerfreresvel
Cuersuers, qui vel quæ sub eadem lege vivunt, in Lit. ann. 1410. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 584 :
Que les Cuerfreres et Cuerseurs de nostredite Chastellenie de Berghes soient
affranchis... de confiscations de biens. Et pag. 585 : Seront faiz et
créez de par nous jusques à vint quatre eschevins et Cueriers pour le gouvernement
d'icelle nostre chastellenie... La Cuere pourroit et pourra cesser, etc.
Cireiriers, perperam lectum videtur, pro Cueiriers, iidem qui
Choremanni, in Lit. ann. 1320. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 4. pag. 404.
Keurbrief, Breve choræ, seu lex communiæ, in Charta ann. 1323 :
Et comme
avecq les cas qui par leur Keurbrief de seure escript sont expressément excepté de
ladite loix du francq ;... desquels (cas) ledit Keurbrief ne fait nulle
mention, etc. Vide infra Cormangni et Keuren.