ciborium
ciborium, a drinking-cup
- a drinking-cup (made like the large leaves of the Egyptian bean), Hor. C. 2, 7, 22.
hasta ejus [nimphee ] ‥ est similis †cinolia [v. l. cinolio, (?) l. civolio ]
κιβωρίῳ
ciburium, tumba
cibborium,þæs heahalteres ofergeweorc
Constantinus ‥ fecit [Rome ] ecclesiam B. Petro. ‥ inclusit corpus B. Petri et exornavit serius altare ejus et arcam ex auro fulvo et fecit cyburium ex columnis porphyreticis et auro mundissimo
[Anacletus ] ecclesiam B. Petri ‥ spoliavit, cyboreum quoque quod Leo papa construxerat destruxit
quatuor pilarios erexit, id est utrinque duos; ‥ duos apposuit, ut hinc et inde tres essent in ordine; super quos et murum exteriorem alarum, arcus et fornicem decenter composuit, id est, tres claves utrimque. clavem pro toto pono ~io, eo quod clavis in medio posita partes undecunque venientes claudere et confirmare videtur
factum est ~ium inter quatuor pilarios principales, in cujus ~ii clavem videntur quodammodo chorus et cruces convenire. duo quoque ~ia hinc et inde ‥ facta sunt
crucem utramque ‥ consummavit et ~ium quod desuper magnum altare est volvit
- 1. (Hor.) drinkbeker van metaal;
- 2. (eccl.) kelk; hostiekelk;
- 3. (eccl.) altaarbaldakijn.
tegimen, et
umbraculumaltaris. Alcuinus Poem. 117 :
Hoc quoque Ciborium Farculfus fecer at Abbas. Illud autem quatuor columnis, iisque præaltis attollebatur, et in fastigiatam
formam eductum totum altare contegebat. Raynerius in Historia Translationis SS. Martyr.
Euticetis et Acutii : Cujus claustri prominens pulcritudine decenti fastigium,
columnis ambitum purpureis, sculptarum vario schemate figurarum insignitum, argenteum
bajulat, quod vulgo Ciborium dicitur, nitens pyraterium : sub cujus Umbraculo altare
similiter statuitur, argenteis undique redimitum tabulis, etc. Vita sancti
Baculi Episcopi Surrentini : Ciborium quatuor columnis innixum supra altare fieri
cura diligenti præcepit. Anastasius in sancto Gregorio PP. pag. 44 : Hic
fecit Ciborium B. Petro Apostolo cum columnis suis quatuor ex argento puro. Ita
passim pag. 46. 62. 67. 68. 90. 128. 131. 132. 133. 134. 143. 186. etc. edit. Reg. S.
Chrysostomus homil. 42. in Acta Apostolorum, enarrans verba illa : Faciebat delubra
argentea Dianæ : Καὶ πῶς ἐνὶ ναοὺς ἀργυροῦς γενέσθαι, ἴσως
κιβώρια μικρά . Quomodo possibile erat fieri delubra argentea ? fortassis
ædiculas et coopercula, quæ Ciboria vocant.
Postquam autem Diaconus altare..... incensaverit..... juxta
columnam Ciborii stans, thuribulum Converso reddit, a quo et incensatur, etc.
Vita S. Odilonis Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 6. part. 1. pag. 687 :
Incœpit etiam Ciborium super altare S. Petri, cujus columnas vestivit ex
argento cum nigello pulcro opere decoratas. Rursus occurrit pag. 541. in Vita
B. Richarii Abbat.Ciborium illuminatur, et ad majorem Missam omnes
cappis utuntur. Et cap. 77 : Ad octavum responsorium 24. cerei de Ciborio
accenduntur.Ciboreumlegitur. Hariulfum in Vita S. Angilberti Abb. inter Acta SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 115. et sæc. 5. pag. 109. ubi de B. Tutone Episcop. Ratispon.
Item præcipimus ut sursum super altare ad
latitudinem et longitudinem altaris pannus lineus albus extendatur, ut defendat et
protegat altare ab omnibus immunditiis et pulveribus descendentibus. Ceremonial.
Episcopor. lib. 1. cap. 12 : Quod baldachinum etiam superstatuendum erit, si altare
sit a pariete sejunctum, nec supra habeat aliquod Ciborium ex lapide aut ex marmore
confectum. Si autem adsit tale Ciborium, non est opus umbraculo, etc. Adde cap.
14. Necrologium Ecclesiæ Carnotensis : 3. Id. Decemb. obiit Conanus Britannorum
Comes, pro cujus anima Berta Comitissa mater ejus altare hujus Ecclesiæ decoro exornavit
Ciborio.Ciborium, habetur apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico :
Cimbarium, id est altaris umbraculum. Hispani
Cimboriodicunt.
Cimboriumtom. 4. Concil. Hisp. pag. 176 :
Fiat processio, quæ exiens de Choro in viam circuli se
extendant apud altare majus B. Mariæ infra Cimborium. Berntenii Chronic.
Marienvod. apud Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 453 : In cujus capsæ
medio, in posteriore parte inter Reliquias sub Cymborio, postea fecit capsulam pro
solemnius atque commodius servando Dominici Corporis pretiosissimo
Sacramento.Fecit autem et Civorium ex argento supra altare sanctæ Ecclesiæ
Ursianæ.Eδificatus Est Hanc Civorius Sub
Tempore Domino Nostro Λioprando Rege.
Chiboire, eadem notione, in Mirac. B. M. V. Mss. lib. 1 :
Li fiex au bon roy Charlemaine.... Nous donna sainte Leochade ; Là fu grant tans en no Chiboire Leis saint Maart, leis saint Gregoire. Ciboria plerumque Sanctorum corporibus imposita legimus, quod ea sub altaribus
recondi solerent, proindeque una cum altaribus unico umbraculo tegerentur. Glossator Hist.
Scholasticæ lib. 3. Reg. cap. 3 : Habet etiam quatuor (columnas) in altari præter illas quæ
Ciborium sepulcri (S. Petri) sustentant. Hoc enim sepulcrum sub altari
collocatum valde rarum habetur. Ciborium S. Petri dicitur in Epistola Adriani
PP. ad Carolum M. quæ est 59. tom. 3. Hist. Fr. Illud autem construxerat Leo III. ut
auctor est Anastasius in ejus Vita, et Baron. ann. 1130. Meminit etiam Vita Urbani V. PP.
apud Bosquetum pag. 184. Cum B. Lamberto Patrono fieret novum
Ciborium , exterius argento et auro coopertum, inter quem (sic) ejus
collocaretur feretrum, levatus est B. Florebertus.De auro et gemmis extractas et redimitas
sortiuntur pyxides et capsulas, Ciboria, et pyramides. Et in versibus eidem
operi præfixis : Extruo pyramides, Ciboria , colligo flores : Spargo super tumulos Sanctorum carne sacratos. Et cap. 6. ejusdem libri 2. Et o quam digne, quam congrue, Regum Reges, profecto
pauperes spiritu, post habitationem cum habitantibus Cedar, operosissima ex auro et
argento, ac lapidibus pretiosissimis Ciboria et regias habent pyramides, quæ quadam
similitudine arcæ Noë a latitudine excrescentes angustantur in altitudine : quia ignea
virtus eas extra homines igne sancti Spiritus ardentes et dilatatos in visceribus
Christi Jesu per mandatorum Dei latitudinem, per viam vitæ angustam et ascensu
difficilem, ad interminabilis gloriæ evexit altitudinem. In forma quippe pyramides
virtus ignea in Ciboriis , quibus a cubis nomina sunt indita, pensatur animæ perfectio
cubica. Infra : In Ciborii vero forma conoide, quæ columnarum sustentatur
columine, etc. Quæ quidem licet prolixiora eo adduximus, ut præter ciboriorum
formam, etiam vocis etymon, secundum viri doctissimi sententiam, licet minus probabilem,
Lectori indicaremus. Hinc in ciboriis reposita SS. corpora legimus, apud Anselmum in
Episc. Leod. cap. 30. Hugonem Flavin. in Chron. pag. 166. in Vita S. Morandi apud
Lambecium lib. 2. Comment. de Bibl. Cæsarea pag. 897. Vide Descriptionem ciborii ædis S.
Marci Venetiis apud Sansovinum et Stringam in Venetia lib. 1. cap. 41. 42. et Ambrosianæ
Basilicæ Mediolanensis apud Puricellum in Monumentis ejusd. Basilicæ pag. 127. et seqq.Speciali autem suo patrono Emmerammo pro gratiarum actione
contulit (Arnolfus) totum palatii ornatum, in quo erat Ciborium quadratum,
cujus auro tectum tabulatum, fastigium serto gemmarum redimitum. Corpus vero ad geminæ
specimen dilectionis, similitudinem habens superioris et inferioris, sustentatur aureis
octo columnellis, quæ et ipsæ tot virtutum seu beatitudinum instar exponunt.
Vide ibi notam doctorum editorum quam fere exscripsimus.flasconemesse censuit.
Die crastina Octavæ SS. Sacramenti debet
celebrari Missa de Requiem ad majus altare pro Domino Papa Clemente VII. quondam
Episcopo Morinensi, qui dedit Ecclesiæ Morin. quandam cappam notabilem, ac vas seu
Ciborium deauratum ad deferendum Corpus Dominicum in die SS. Sacramenti
altaris.Le
suppliant print dedens le Ciboire ung calixe avec lequel estoit enveloppée une petite
boite dedens laquelle estoit le corps de Nostre Seigneur. Charta ann. 1526. in
Chartul. prior. S. Oricoli Sindun. fol. 25. v° : Lequel Cocquet a prié et requis
audit Adam Briffaut que son plaisir feust lui permettre de pouvoir mettre... une lampe
devant le Siboingne de l'église dudit Senuc. Infra : Ciboingne.
Quatuor pilarios erexit, id est, utrinque
duos : peracta hieme duos apposuit, ut hinc et inde tres essent in ordine, super quos et
murum exteriorem alarum, arcus, et fornicem decenter composuit, id est, claves utrinque.
Clavem pro toto pono Ciborio, eo quod clavis in medio posita partes undecunque venientes
claudere et confirmare videtur. Infra : Factum est itaque Ciborium inter
quatuor pilarios principales, in cujus Ciborii clavem videntur quodammodo Chorus et
cruces convenire. Duo quoque Ciboria hinc et inde ante hiemem facta sunt.
Ciboriumin Ordinario MS. Abbatiæ Piperacensis ann. 1301 :
Diaconus debet recipere benedictionem a Domino Abbate, genibus flexis, et
postea ascendunt Cyborium, et Diaconus cantat Evangelium. In pluribus Arverniæ
locis Ciborylingua patria locus est concameratus, in quo reponuntur ossa defunctorum.
Majestatem sanctæ Mariæ I. vestita cum Ciborio cum uno cristallo.
(Thesaur. eccl. Claromont. an. 980, mus. arch. dep. p. 39).
- , κιβώριον, a drinking-cup, H.
CIBO´RIUM(κιβώριον) properly is the shell of the Egyptian bean plant (colocasia), the bean itself being called κύαμος. These shells, and indeed the leaves too (Plin. Nat.21.87), were made into drinking cups (Nic. ap. Athen. 72 a), and were no doubt of the same shape as the original shell, broad at the top and becoming narrow towards the bottom (Didym. ap. Athen. 11.477 e). From their shape they appear very similar to that kind of cup called ᾠοσκύφιον, if we may adopt the acute emendation of Ussing (De nominibus vasorsum Graecorum, p. 133) in Didymus (l. c.). They were smooth and large (Hor. Od. 2.7, 22), and often were wrought in a costly manner (Athen. 11.477 e). No certain specimen of one can be given. For the meaning of ciborium in ecclesiastical Latin, see Dict.of Christ.Antiq., art. ALTAR.
[L.C.P](κιβώριον). Properly the shell of the Egyptian bean-plant (colocasia), the bean itself being called κύαμος. These shells, and indeed the leaves, too, were made into drinking-cups, and were, no doubt, of the same shape as the original shell—broad at the top and becoming narrow towards the bottom. They were smooth and large (Homer Od. ii. 7, 22), and often were wrought in a costly manner (Athen. xi. 477 e). No certain specimen of one can be given. In ecclesiastical Latin, ciborium means the vessel used to hold the Host, or consecrated wafer, during mass.