cifrae
Chiffres
Ziferam, Georgius Valla
Ziphram, per se quidem nihil significat ; sed aliis notis addita, numerum multiplicat. Cujus gentis aut hominis hoc inventum sit, seu litteræ sint, aut notæ, haud constat. Quidam ab Hebraico
Saphar, quod sonat,
numeravit, originem accersunt. Valla lib. 1. Arithmetices cap. 1. Indis, Orientalibus gentibus, inventum tribuit, argumento descriptionis quæ a dextris partibus in sinistras eat, quod Chaldæis, Syris, Ægyptiis, et toti denique Orienti est commune. Alia alii commentantur, ut Cobarruvias, Vossius in Mathemat. Reinhartus Robigius lib. 8. Robigal. cap. 1. Octavius Ferrarius, Athanasius Kircherus in Arithmologia, Daniel Papebrochius in Serie Patriarch. Hierosolym. pag. 55. tom. 3. Maii, Daniel Huetius in Demonstrat. Evangel. pag. 647. etc. Breviloquus :
Cifra, figura nihili.
Parabolæ Alani de Insulis : Inter narrantes Chilfram juvat esse figuras. Idem in Planctu naturæ : Illic vespertilio avis hermaphroditica Cifri
locum inter aviculas obtinebat. Et lib. 2. Anticlaudiani cap. 7 : Qua ratione, quibus causis, H, littera non sit, Cum sibi prætendat scripturam, nomen et usum, Sed Cifri loca possideat, solaque figura Jus sibi defendens elementi præferat umbram. Henricus Aquilonipolensis in Lubecca lib. 2. cap. 11 : Ut pupa præsumpsit aquila esse, asinus leo quondam Simia regnatrix, Cifra figura fore. Or ai tant fait par moi meisme, Que Chiffres sui en angorisme ; Moult m'ont Deable empechié Quant jou ne rechui l'enveskié. Le Beufin Animadversionibus quas mecum communicavit. Consule novum Tract. diplom. tom. 3. pag. 526. et seqq. Vide Ziffræ.
Ciphras simplices,
non significantibus characteribus mixtas, duplices litteras uno charactere complexas,
Ciphras rotæ, Ciphras clavis, Ciphras verborum, enumerat illustris Verulamius. Vide
Hofmannum in Lexico.Cifræscribit Bern. de
Breydenbachpag. 190. Itinerarii sui Hierosol.
Ciffre, Instrumentum piscatorium, in Stat. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 535. art. 72.