cimiline
Verum quia postmodum Sacerdos prædictæ Capellæ asserens
oblationum nomine minime contineri ea quæ ipsi Capellæ in festivitate omnium Sanctorum
mittuntur, vel portantur ad illam, seu ad domum Sacerdotis ejusdem intuitu defunctorum :
necnon quæ in Cimilini ponuntur, quod de altari suscipit, etc. Testamentum
Guallæ Biccherii Card. Vercellensis ann. 1227. apud Aug. de la Chiesain Hist. Eccl. Pedemont. cap. 36 :
Item relinquo hospitali S. Andreæ de Vercellis omnia vasa
mea argentea, scilicet Ciminialia, cupas, et cultellos, etc. Ciminile manicatum,
apud Thom. Archid. in Hist. Salonit. cap. 16. Quidam a aquimanileabbreviatum constat. Vide in hoc verbo et Ciminile.