cisa
Cohæret ab ipso campo et ab ipsa capella da mane sanctæ Mariæ, da
meridie Petri de Saravia : et area et ipsa capella cum eodem campo insimul per mensuram
justam, cum Cisa sua vigias tres nominative, quas mihi campo ipso ante hos dies per
chartam venditionis advenit. Ubi pro vigias, legendum puto
jugias. Vide in Jugia. De
Cisa, nihil succurrit. Vide Assisa,
Cisiaet
Ciza.
Sisavel
Assisa, Impositio, præstatio tributi, quod in publicis
assisiisstatuatur, sic dicta,
Sisa, Hispanis. Charta Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1291 :
Item quod elapso prædicto tempore et etiam ante, scilicet
incontinenti cum pax firma et secura, vel treugua quinque annorum vel plurium fieret
inter nos et dictos inimicos nostros, quod prædicta Cisa, et ordinatio et perceptio et
solutio ipsius, sit cassa et vana et penitus revocata, et cesset de cetero ipso facto,
ita quod deinceps... non teneamini ad dandum vel solvendum unquam Cisam superius
ordinatam,... salvo quod si ordinatores et distributores dictæ Cisæ manulevarint aliquid
super ea, de consilio qui sunt in hac curia,... quod dicta Cisa duret quousque dicta
manulevata esset soluta. Lit. ann. 1362. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag.
264. col. 1 : Eisdem sindico et universitati concessimus,... ut ipsi possint et
valeant... imponere et indicere in dicto loco S. Saturnini Cisam, impositionem, vel
barragium, de quo ipsi, una cum majori et saniori parte populi dicti loci convenerunt,
etc. Vide Assisa et Sisa.aliquando pro Edera reperitur. Glossar. medic. MS. Simon Januens. ex Cod. reg. 6959.
Cisa, Lelera nigra, in Glossar. Lat. Ital. MS.