civada
Sibada, Rubr. 1. art. 20. Academicis Cruscanis,
Habeatis vos et successores vestri singulis annis in
messibus quarterium unum frumenti et alteram Civatæ , pro alberga et bladada.
Regestum Comitatus Bigorrensis : Civatam bis in anno liberi Militibus vicinii
conferent, alteram in tempore milii, armigeris autem nunquam. Charta Willelmi D.
de Montepessulano ann. 1103 : Vicarius pro eo manducabit in uno de albergis illis,
et habebit Civadam equo suo.
Cinadam, apud D.
Brusseltom. 2. de Feudorum usu pag. 727. Annal. Benedict. tom. 4. pag. 53. n. 8 :
Debebat reddere
... quinque modios Civadæ . Tabular. Conchense in Ruthenis cap. 97 : Duo
sestaria de Civada . Informatio de juribus Curiæ Regalis in loco Auseto ann.
1354. e Camera Computorum Provinciæ : Item habet ibi diversa servitia bladi,
videlicet annonæ sesteria 12. et Civatæ sesteria 12. Provincialibus
Reposaren per refrescar, e donar Civada als cavalls,
etc. Adde Bibliothecam Sebusianam Centur. 2. cap. 51. Gassendum in Notitia Eccl.
Diniensis pag. 83. Foros Bigorrenses art. 14. et Columbum in Manuasca lib. 2. n. 59. De
vocis etymo, vide Conjecturas Sebastian. Corbarruviæ, et Oct. Ferrarii.Statuimus quod quicumque bestiam vel
bestias conduxerit certa mercede, et prædictam bestiam vel bestias tanto tempore
tenuerit, quod sit pulsata campana, teneatur dare Civatam illius noctis, ad minus
tertiam partem eminæ, conductæ bestiæ vel bestiis conductis. Occurrit præterea
in Testam. Romei de Villanova ann. 1250. Vide Sivada.Item obtulerunt medietatem
Civadagii,... quæ medietas potest ascendere usque ad 40. sextaria avenæ ad mensuram de
Lautricho annis singulis.Civier. Inventar.
Piquetn. 18. cap. 41. de Volta fol. 15. in Archivo Principis
de Rohan:
Item quinque cartas et duo Civaderia cum dimidio frumenti, duo vasa, etc.
Ibidem fol. 14 : Item unum cestarium et duo Civaderia cum dimidio frumenti, quos
serviunt dicti hæredes. Occurrit ibi pluries.Civaier, eadem quæ Delphinatibus
Coissedicitur ; sextarii pars decima sexta, interdum et octava. Charta ann. 1305. in Reg. 37. Chartoph. reg. ch. 98 :
Item tres Civaderias et tertiam partem unius Civaderii avenæ
censuales ; et faciunt sexdecim Civaderii sextarium. Alia ann. 1430. in Tabular.
S. Vict. Massil. : Octava sive Civaderium civatæ pro animalibus, cum feno et palea.
Civadier, in Instr. ann. 1564. ex schedis Pr. de Mazaugues:
La
charge, le cestier, la cartiere et le Civadier.de Levis de Vendatourin Thesauro Chartarum ejusdem Principis
de Rohann. 18. cap. 41. de Volta fol. 12 :
Primo duos Civaderios cum dimidio frumenti, etc. Item sex Civaderios frumenti,
quos servit Stephanus Ganelli.Civadæseu avenæ. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag.
Expedit per quosdam Officiales nostræ curiæ, videlicet Emptores victualium et
Apothecarium ac Zemblerium... necnon et Civaderium et Falconerium, illum qui emerit
necessaria avibus nostris, administrationis suæ rationem reddi.