claccare
regni nostri jura lanas omnes ‥ excossiari seu, ut nostro vulgari sermone loquamur, ~ari aut sic excossiatas sive ~atas vendi seu extrahi ‥ prohibent
To clack wool, Ovis seu velleris notam abscindere, Gall.
Couper
la marque d'une brebis, d'une toison : quod fit cum ovis aut velleris lanæ
extremitates ita tondentur, ut nihil remaneat notæ, quæ ovi fuerat impressa. Litteræ Regis
Angl. ann. 1460. apud Rymer. tom. 11. pag. 466 : Licentiam damus præfato Johanni de
Foix quod ipse per se, aut deputatos, factores, sive attornatos suos, summam duorum
millium saccorum lanæ bordatæ, forsatæ et Claccatæ, aut non bordatæ, forsatæ sive
Claccatæ, tam de lana sua propria, quam aliorum indigenarum sive alienigenarum
quorumcunque in quibuscunque portubus regni nostri Angliæ, etc. Aliæ Litteræ
ann. 1472. ejusdem tom. pag. 735 : Lanas quascumque berdare, Claccare, et mundare
possint, vel possit : quodque ipsi seu eorum aliquis quinquaginta saccos hujusmodi
lanarum, berdatarum, Claccatarum et mundatarum tam de bonis suis propriis, quam
alienarum personarum, etc. Similia leguntur tom. 12. pag. 7. 9. etc. Vide
Clack.