claratum
Anniversarium Domini Childeberti... Debet autem fieri
procuratio Conventui in die anniversarii, de piscibus scilicet optimis, guastallis et
bono Clarato. Claratum idem omnino videtur, quod infra claretum, nisi mavis esse vinum rubellum, quod Gallice dicimus
Vin clairet. Appendix ad Responsoriale Romanum Thomasii ex MS.
Et dantur Canonicis quoties has vigilias celebrant tres solidi
Provinienses pro Clareto ; faculæ vero Camerario Canonicorum remanent. Mos
olim fuit in quibusdam Ecclesiis, ut expletis quibusdam solemnioribus vigiliis vinum cum
placentis Canonicis distribueretur : quod hodie pecunia fere
compensatur.