clusa
In quibuslibet locis et
civitatibus seu Clusis regni nostri. Eginhart. ann. 817 : Omnes aditus,
id est, Clusas, quibus in Italiam intratur, impositis firmavit præsidiis.
Luitprandus lib. 1. cap. 2 : Quibusdam namque difficillimis separata
(Hungaria) a nobis erat interpositionibus, quas Clusas nominat
vulgus. Eadem habet cap. 5. ut et Adelbodus Trajectensis Episc. de Gestis S.
Henrici Imp. pag. 459. Trans Danubium pulsi ac ingenti vallo Circumclusi, apud Widukind. lib. 1. cap. 19.
Omnes vias, omnesque
aditus, qui ad Italiam mittunt, quos vulgato nomine Clusas vocant, appositis custodibus
anticipasse, etc.
Præceperat enim rex (Italiæ Hugo) Clusarum custodibus ne quempiam
transire permitterent. Benedicti S. Andreæ Mon. Chronic. cap. 28 :
Clauserunt Langobardi Clusas, et custodierunt vie
Galliarum.Cum ad
locum quemdam pervenisset, qui propter situs angustiam Clus, quasi præclusus vocatur :
quippe ex una parte excelsissimo monte adjacente, ex altera parte profundissimo flumine
currente, via in medio 4. seu 5. itinerantium simul spatio patente. Ditmarus
lib. 6 : Montem Clusis superpositum occupabat. Superest etiamnum castrum
Clusænomine in præruptis et altis Rhodano imminentibus saxis positum, de quo Historia Episcopor. Autisiod. cap. 54. et Rhellicanus ad Cæsaris lib. 1. de Bello-Gall. illud idem quod Ennodius
Clusurasvocat.
Francorum clusæin Alpibus, in Chronic. Salernit. cap. 4.
Clusæ, sed quandoque etiam munitiones et fossæ quibus castra circumdabantur aliaque loca opportuna. Id conjicere est ex Anastasio in aliis ævi medii Scriptoribus ; ait ille locis indicatis :
Subito aperiens Clusas
super eos diluculo cum plurimis exercitibus irruit... Ipsi vero Franci introeuntes
Clusas cunctum fossatum Longobardorum... abstulerunt.
Pipinus... Clusas funditus eorundem evertit
Langobardorum.Imperatores Romani habuerunt in limitibus τὰ
ἐχυρώματα quæ ipsi clusuras appellant. Posteriorum temporum Scriptores, ut
Luitprandus, Ado, Sigebertus, cœterique fere ejus ordinis, Clausas, Clusas et
Interpositiones vocant. Id quidem ab Hadriano institutum videtur, de quo Ælius
Spartianus sic scribit : Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis in
quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum
muralis sepis funditus jactis atque connexis, Barbaros separavit. Hæ Clusæ propugnaculis
quibusdam munitæ fuerunt, quæ Castra et Castella dicuntur, unde et
Castellanus miles alicubi nuncupatur. Vide Martinium in voce Clusura.Eo quoque tenore et sub ea conditione
concessa est fratribus Cisterciensibus ipsa possessio, ut... neque piscationem habeant
aque ; sed ipsam aquam, si voluerint, per domum vel circa eam divertant, sine aliqua
tamen elevatione alicujus Cluse, vel quolibet aque retinaculo. Vide
Exclusa.Clusa, est fistula sive canalis excipiens claudensque aquam
profluentem et ad molas deferens, illarumque gyrationem efficiens.Merlos pontis de Reno, ac ipsum pontem in tribus locis frangendo nec non Cluxam
Reni qua labitur ad civitatem.Et in
fluvium Viennæ cedimus tibi unam Clusam vel piscatoriam cum omnibus mysteriis a se
pertinentibus.inclusus, Gall.
In
Monasterio autem erat Paternus nomine, Monachus Scotus multisque annis inclusus... in
sua Clusa ambiens martyrium, combustus est... solutus de Clusa in Fulda ad Moguntiam
veni.
inclusædegebant. Charta ann. 1344. ap. Schannat. Episc. Wormat. tom. 1. pag. 66 :
Dominabus conversis inclusis, habitantibus in Clusa sua juxta capellam S.
Sylvestri.