clypeus
Clupeum , Imago,
Clypeus , κόπις .
Merito igitur tibi, Constantine, et nuper Senatus signum Dei dedit, et
paulo ante Italia scutum et coronam cuncta aurea dedicarunt, ut conscientiæ debitum
aliqua ex parte revelarent. Debetur enim et divinitati simulachrum aureum, et virtuti
scutum, et corona pietati. Atque in Clypeorum ejusmodi dedicationibus epulas
datas civibus docent inscriptiones aliquot veteres, 441. 7. 496. 4. 6. Vide Salmasium ad
Pollionem pag. 325. 326.Et 15. solidos Paris. annui
reditus, quos percipiebant, ut dicebant, pro Clypeo in Ecclesia B. Germani de
Pratis.in Scutum Raherii viri fortissimi:
A Domino viduata tuo jam Parma quiesce, Cui par Raherio nullus erat dominus. Mox : Qui te conspicient pro tanto Milite plorent, Tuque diu valeas in titulo posita. Inscriptio Clarevallensis, in Notis Claudii Menardi ad Hist. Joannis Joinvillæ
pag. 366. edit. postremæ, de Gaufredo Joinvillæ domino : Et pour ce qu'il
trespassa en la terre (sainte) sans hoirs de son cors, pour ce que
renommée ne perisse, en apourta Jean cils de Joinville son escu, aprés ce qu'il demeura
au service dou S. Roy Louys outremer l'espace de sept ans. Li dit Sires de Joinville
mist son escu a S. Lorent, afin que on priast pour li. Ex quibus colligitur
scuta virorum nobilium tumulis jam olim appensa, ac proinde eorum, quibus illa decorari
solebant, armorum insignia : quod etiamnum fieri passim novimus. Id olim pariter in usu
fuisse, ut arma mortui sepulcro imponerentur, habet præ cæteris Quintilianus Declam. 369 :
Quidam arma de sepulchro viri fortis, suis consumptis sustulit, victor reposuit,
reus est violati sepulchri. Notum istud Virgilii 6. Æneid. vers. 262 : At prius Æneas ingenti mole sepulchrum Imposuit suaque arma viro, etc. Morem etiam fuisse veteribus, cum militia se abdicarent, arma sua in Deorum
templis suspendere, addita inscriptione, pridem observarunt Lipsius ad Tacitum, et
Meursius ad Lycophron. pag. 251.Clypeus
seu cingulus militaris in septimo terminatur : et primum habet Rex Romanorum, secundum
Episcopi, Abbates et Abbatissæ, qui et Superillustres dicuntur : tertium laici
Principes, ex quo facti sunt Episcoporum subditi et vassalli, qui illustres
nuncupantur ; quartum nobiles et liberi Domini : quintum prædictorum Nobilium vassalli,
et etiam Banniti : ipsorumque ulterius vassalli tenent sextum. Et lib. 3. art.
72 : Legitima et ingenua proles Clypeum patris sui, et hæreditatem sui, matrisque
obtinet, si sit æqualis generationis, vel melioris.
Idem ab Adelgoto
Magdeburgensi Episcopo præfecturam mille Clypeis, et quingentis talentis præditam in
beneficium suscepit.Clypei prostratiapud Matthæum Paris. ann. 1245. pag. 463. i. familiæ nobiles extinctæ. Matthæus Westmonasteriensis eodem anno, de familia Pembrochiensi extincta :
Sic nobilis Clypeus ille Marescallorum tot et tantis
hostibus Angliæ formidabilis evanuit. Albertus Argentin. de Gestis Bertoldi
Episcopi Argent. : Cujus progeniei Landgraviorum de Buchete nullus de masculino
genere remansit, et vacat Clypeus aureus cum tribus rosis rubeis a summo deorsum de
Buchete. Ita Clypeo verso, ut mos nuntiorum belli est, cum
solo milite venit ad urbem.In omni terra
Slavorum, quam ipse vel progenitores sui subjugaverint in Clypeo suo et jure
belli. Lib. 2. cap. 9 : In Slavorum provinciis, quas ipse jure belli in
Clypeo suo et gladio possederat.Clypeoimpositos, elatos, et proclamatos Imperatores, docent passim Scriptores, Libanius in Paneg. Juliani Imp.
elevatoset inauguratos, ex Gregorio Turonensi lib. 2. cap. 40. lib. 7. cap. 9. Aimoino lib. 3. Hist. cap. 61. et aliis Pithœus lib. 2. Advers. cap. 6. et Hotoman. in Francogall. cap. 6. ut Gothicos Reges Cassiodorus lib. 10. Epist. 31. prodidere.
sub Clypeofirmasse discimus ex Arest. ann. 1298. in Reg.
Olimparlam. Paris. fol. 121 :
Quia fratres deffuncti Alani Nuzi quondam militis, et procurator domini
Hervei de Leonia super his, quæ sub Clypeo concordata fuisse, dicuntur inter eos apud
Luparam, etc.Ego Rogerius Dei gratia dux Apuliæ, Christianorum adjutor et Clypeus,
etc.vij. Cal. Oct. obiit bonæ
memoriæ Matheus quondam abbas sancti Dionysii in Francia, principalis consiliarius regis
et regni Franciæ Clipeus et defensor totius ecclesiæ Gallicanæ.Duodecim denarios et unum denarium bonæ monetæ dicti
homines... tenebuntur solvere et reddere eidem thesaurario... quolibet anno, in die
nativitatis B. M. V. in ecclesia B. M. Laudunensis ad Clipeum, ubi ab antiquo solvi
consueverunt capitagia.Clipet, Clava,
tudicula, Gall.
Item pro reparando quatuor curerias ad
pendendum quatuor Clipeos campanarum nuper renovatos. Alius ann. 1485 :
Item Petro Hazart pro una nova berleria ad pendendum Clipeum seu batellum novæ
campanæ, etc. Hinc Clipondictus baculus ejusdem formæ. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 556 :
Guillaume Robert tenant ung baston ou
Clipon de bois en sa main, etc.