Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

cobali

COBALI
, Virunculi montani, species dæmonum, apud Georg. Agricol. de Animantibus subterraneis sub finem : a Gr. κόβαλος κακοῦγος. Hesychius. His similia sunt quæ fabulatur Anonymus in Chronico Leob. lib. 6. ad ann. 1335. apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austr. col. 939 : Hujus tempore principis (Hainrici ducis Karinthiæ) in montanis suæ ditionis, gens gnana in cavernis montium habitavit ; cum hominibus vescebantur, ludebant, bibebant, choreas ducebant, sed invisibiliter. Litteras scribebant, rempublicam, inter se gerebant, legem habentes et principem, fidem katholicam profitentes, domicilia hominum latenter intrantes, hominibus consedentes et arridentes... Dicitur quod gemmas gestent, quæ eos reddunt invisibiles : quia deformitatem et parvitatem corporum erubescunt. Vide infra Gobelinus. et Grimm. Mythol. German. pag. 286.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list