Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

cognidium

COGNIDIUM
, Potionis species apud Ægyptios, vel saltem Alexandrinos. Papias : Cognidium, genus potionis ad bibendum. Gregorius Magnus lib. 6. Epist. 37. ad Eulogium Episcopum Alexandrinum : Suscepi autem benedictionem S. Evangelistæ Marci, juxta breve vestris epistolis insertum. Sed quia Collatum ac Juritheum non libenter bibo, præsumens Cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora, vestra innotescere transacto anno Sanctitas fecit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen Cognidii, et non substantiam comparamus.
Vox corrupta, ut videtur D. Falconet, pro Coccum gnidium, quæ bacca est species thymelææ, catharticum celebre apud antiquos jam ab ævo Hippocratis. Vide κοκίνιδιν in Glossar. Græcit.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list