colera
Necnon unam torquem
sive Coleram femineam auream geminis monilibus et lapidibus insertam et circumceptam cum
uno lapide vocato a Balys, et uno alio lapide vocato a Perles eidem torqui sive Coleræ
appendentibus et annexis. Apud eumd. Rymer. tom. 10. pag. 655. col. 1. in Charta
Henrici VI. Angl. Regis pro Marchione de Mantua : Et quod præfatus Consanguineus
noster specialiter affectat licentiam de nobis habere conferendi liberatam nostram
Coleræ aut devisamenti diversis subditis et amicis pro honore nostro ac speciali
recordatione nostri habenda, unde sibi grates intime referimus multiformes. Nos igitur
affectui suo in hac parte favorabiliter inclinati, remque sibi
placidam agere volentes, concessimus et licentiam dedimus eidem
Consanguineo nostro conferendi liberatas Coleræ nostræ aut devisamenti quinquaginta
personis, dum tamen ipsi nobiles ac de prosapia valida et sanguine existant.
Monendum non est hic agi de torque, quo Equites ornantur honoris ergo.Cholera, Bilis. Vide supra Cancherenea et mox Coleres. Hinc
Colier, Mœrori se tradere. Guignevil. in Peregr. hum. gen. MS. :
Quant m'ot che dit, à Colier Commenchai encor et muser... Tant com l'oysel va Coliant, Et chà et là le col tournant.
Coloier, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1 :
Coloie et pense à fol delit.