colliberti
In extremis
insulæ, unde agitur, supra Separis alveum quoddam genus hominum piscando quæritans
victum, nonnulla tuguria confecerat, quod a majoribus Collibertorum vocabulum
contraxerat, quod nomen quamquam quædam servorum portio sortita sit, videtur tamen quod
in istis conditione aliqua derivatum sit. Unde quoniam adest occasio, ipsius vocabuli
perscrutetur interpretatio. Etenim Collibertus a cultu imbrium descendere putatur ab
aliquibus. Progenies autem istorum Collibertorum hinc forte istud ore vulgi multa
interdum ex usibus
rerum vera dicentis contraxit vocabulum, quoniam ubi inundantia pluviarum
Separis excrescere fecit fluvium, relictis quibus incolebant locis, (hinc enim procul
habitabant nonnulli) properabant illo causa piscium. Sed quæ de vocabuli etymo
hic subduntur, procul omnino absunt a vero.Notum sit...
quod quidam servus S. Martini, et noster nomine Hildradus duxit uxorem quamdam
Colibertam Hugonis... de qua habuit 4. pueros. Post mortem Hugonis filius ejus
calumniatus est nobis medietatem filiorum propter Colibertam patris sui, de qua re
Domnus Ascelinus Monachus tunc Præpositus obedientiæ Buziaci iniit placitum apud
Montorium in feria S. Laurentii, ibique judicatum est quod nati de servo et Coliberto
non debent partiri, sed patrem sequuntur cujus sunt filii, ideoque calumniam ejus esse
injustam. Et cum ille contenderet illum fuisse Colibertum, guadiavit ei Domnus Ascelinus
jurare, quod ille servus fuerit, non Colibertus, quod jusjurandum fecit ei fieri per
unum hominem ejusdem villæ, etc.Censum de capite, servorum instar, exsolverent. Liber Chartarum Ecclesiæ S. Cyrici Nivernens. num. 83 :
De Colibertis
S. Cyrici et suorum Canonicorum, qui unoquoque anno solvere debent de capite 3.
den. Certe in liberorum numero connumerari videntur in Lege Longob. lib. 1. tit.
29. § 2. lib. 2. tit. 21. § 16. tit. 27. § 1. tit. 55. § 11. 13. Conlibertiaccipiuntur pro hominibus ejusdem conditionis, vel ejusdem pagi : quo sensu forte id vocabuli usurpatur apud Gregorium Magnum lib. 3. Dial. cap. 24. ubi inducit B. Petrum quendam Ecclesiæ custodem alloquentem :
Colliberte, quare tam citius surrexisti
? Zacharias Papa habet sodalis.
Hunc
Colibertum... S. Martino hac ratione obtulit, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo
nascitura progenies Abbati hujus loci debitum reddat obsequium, et eorum subjaceat
servituti. Ch. 104 : Duos quoque Colibertos a fratre suo dudum emptos ita
nobis autorizavit, ut 10. pro hoc solidos ab ipsis, 5. acceptaret a singulis.
Ch. 115 : Gaudelinus... dedit S. Martino Majoris Monasterii Colibertum quendam
nomine Guismandum cum parvulo ejus filio David et omni deinceps posteritatis suæ
fructu..... Comes autem Gaufredus de cujus illum fevo Colibertum tenebat Gaucelinus,
gratis huic dono pro liberalitate solita favit. Adde Loisellum in Belvac.
Histor. pag. 253. et Ægidium Bryin Hist. Pertic. lib. 2. cap. 9. pag. 50.
Iratus graviter contra eum (Guarinum
Probum) dixi ei, quod meus Colibertus erat, et poteram eum vendere vel ardere, et
terram suam cuicumque vellem dare, tamquam terram Coliberti mei. Vide Hist.
Sabol. pag. 51.Theobaldus cognomento Paganus de Villanova... Not. facio.... me
quemdam meum Colibertum Lambertum nomine libertati condonasse. Et ut hoc perpetualiter
inconvulsum permaneret, hanc Chartam in publico Conventu, astante et testante omni
populo in Ecclesia sancti Christophori die Dominico, ante Processionem, tam ego quam
omnes qui tunc successores esse poterant, crucibus nostris firmavimus. Actum tempore
Philippi Regis Franc. et Wolfridi Parisior. Episcopi, Milonis quoque ac Widonis fratris
ejus, Magni Milonis de Monteletherici filiis, etc. Tabularium S. Albini
Andegav. : Gauslenum Colibertum suum ab omni jugo nativæ servitutis, quantum in
ipsis erat absolverunt, et liberum in perpetuum cum omnibus suis permiserunt. Ipse autem
libertus factus, postmodum superiorum seniorum, de quorum beneficio in jus prædicti
Hamelini, (a cujus liberis libertatem consecutus erat) auctoritates et
firmitatem diversis opportunitatibus temporum, et perquirere et impetrare
studuit. Charta Ludov. VI. Regis Franc. ann. 1103. apud Loisellum :
Deprecatus sum autem eosdem Canonicos, ut pro amore nostro Landulfum Ecclesiæ
eorum Colibertum liberum esse permitterent. Charta Gaufredi Comitis Andegav.
fol. 81 : Dedi iterum modium hordei, quem de liberandis Colibertis habebam
ubicumque liberabam, si quidam ex Clericis Ecclesiæ adesset.Ego N. juro quod fidelis ero huic sanctæ Cenomanensi Ecclesiæ, ac Decano et
Capitulo ipsius obedientiam et subjectionem exhibebo, statutaque et consuetudinem ejus
scriptas approbatas servabo, consiliaque Capituli celanda celabo ; quodque non sum
ascriptitius, libertus, Collibertus, libertus, nec Collibertinus, nec servi,
ascriptitii, liberti, Colliberti, neque libertini aut Collibertini filius, nec alius
talis quam propter conditionem Canonicæ sanctionis ad sacros ordines, vel Ecclesiastica
beneficia prohibeantur promoveri. Simile juramentum Canonicorum Carnotensium
habetur in veteri Codice ejusdem Ecclesiæ, quod hic etiam describemus : Et postea
in Capitulo juramentum factum ad caput B. Annæ tale est : Cantor, seu locum ejus tenens,
dicit canonizando : Vos juratis super sacras istas reliquias, quod vos estis de legitimo
matrimonio procreatus : item quod estis liberæ conditionis, nec estis Colibertus, nec
filius Coliberti. Item quod ista præbenda, cujus investituram expectatis, non dedistis,
nec promisistis, nec alius pro vobis dedit vel promisit vobis scientibus aurum vel
argentum, vel pecuniam aliquam, vel aliud quod per pecuniam aliquam debeat aut valeat
comparari : et si promissum fuerit per vos, non solvetur. Item juratis quod in
percipiendis distributionibus fraudem aliquam non facietis : Sic nos Deus adjuvet et hæc
sancta. Adde Jacob. Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 490. Denique Ebrardus
Betuniensis in Græcismo cap. 9. servos fuisse ait Colibertos : Libertate carens Colibertus dicitur esse ; De servo factus liber, Libertus : at ille Libertinus erit, quem Libertus generavit. Colibertosejusdem fuisse conditionis et status cum iis quos ætas anterior
Colonosappellavit, de quibus suo loco : unde et
Coloni, appellantur
Tempore Regis Edwardi erant 9. burs, id est, Coliberti
cum 4. carucis. Apud Agardum vero Burs, Colonus, dicitur. Interdum hac voce
Sokemanniintelliguntur ; quippe apud Edward. Cokum hæc lego :
Coliberti, id est, qui tenent
in liberum socagium per redditum, et quandoque appellantur Radchenestres, id est, liberi
homines, qui tamen arabant, herciabant, falcabant, metebant, etc. quæ quidem
erat colonorum conditio, ut infra docemus. Colliberti igitur erant servi in libertatem,
non quidem plenariam, sed conditionalemasserti : unde etiam
Conditionalesdicuntur ejusmodi homines alicui conditioni vel servituti obnoxii, a qua rursum asserebantur interdum in potiorem libertatem. Neque enim recte Souchetus ad Epist. 132. Ivonis Carnot. censuit Colibertos appellatos, qui ex servo et libera, aut contra, nati erant, cum essent liberti ex servis facti ; sed, ut dixi, potioris conditionis, licet integram libertatem non essent adepti. Exstant complures Chartæ manumissionum ejusmodi Colibertorum, atque in primis ea quam describit Tabularium Vindocinense fol. 151. num. 336 :
Quicumque in nomine S. Trinitatis quemlibet suorum ex servili vel
Collibertina familia ad libertatis honorem pro Dei amore disponit accedere, sciat sibi
veraciter ejus misericordiam acquirere. Ego igitur Rodbertus de Marcilliaco te Durandum,
et tuam mulierem, atque tuos pueros, et Fulcagium fratrem tuæ mulieris, quos teneo ex
Hilgodo Giselberti filio, a vinculo servitutis absolvo. Ab hac ergo die quidquid Deo et
vobis in bono placito fuerit, liberi, francique in reliquum tempus vitæ vestræ absque
ullius donationis inquietudine, tanquam ab ingenuis parentibus nati, licenter agatis.
Peculiare vero quod nunc habetis, vel quod deinceps assequi potueritis, sicut vobis
placitum fuerit, absque calumnia possideatis, et quiete, prout volueritis, disponatis.
Hæc autem libertatis auctoritas ut in perpetuum firmior habeatur, propriis manibus eam
firmare curavi. S. Rodberti qui hujus testamenti cartam fieri præcepit. S. Giliæ ejus
uxoris. S. Ernulfi et Rodberti filiorum ejus atque Radulfi. S. Richildis ejus filiæ. S.
Drogonis ex Lavaciaco. S. Tethelini nepotis ejus. Testimonio Richardum Majorem suum. S.
Emelini. S. Galterii filii sui. S. Godefridi fratris sui. S. Viviani qui istam chartam
fecit. Tabular. Majoris Monasterii Ch. 184 : In nomine Regis æterni, Ego
Hugo Preses S. Martino et Majori Monasterio Raginaldum Belinum quendam meum Colibertum
pro redemptione animæ patris mei Archembaldi dono : atque mulierem ejus Milesendem quam
calumniaveram liberam esse, concedo, fructusque eorum, etc. Tabularium S.
Stephani Lemovicensis : Alexander Vicarius Domino Deo et S. Stephano, et Episcopo
Itherio, et Canonicis sibi subditis donum simul et gurpitionem fecit de Colibertis,
viris scilicet et mulieribus, qui pertinent ad molendinos de subtus muros, ita ut ab
hodierna die inantea sint liberi absque ulla servitute, tam ipsi quam progenies eorum
ventura.hominibus de capitedocet vetus hæc notitia ex Tabulario Burguliensi fol. 135. 136 :
Miles
quidam de Burgolio Alo, homo de capite suo S. Petri Burgul. sub Baldrico Abbate hominium
suum denegavit.... termino constituto, die definito super hac causa disceptaturi,
quinimo duellum habituri, in Curiam Gaufridi Episcopi Andegavensis convenerunt :
Episcopus
judicium distulit, causam non examinavit : Alo confessus est se esse
hominem de capite suo altaris Abbatis, et facturum (hominium) promisit,
quod et fecit. Badrico Abbate Archiepiscopatus (Dolensis) sedem adepto, Wiberto in loco
illius substituto, Alo sine consilio Dominorum suorum Abbatis et Monachorum, ingenuam et
nobili genere uxorem duxit, dante sibi jurejurando, liberum, et ab omni servitutis jugo
extraneum se esse contestans..... Monachi contradicunt, Alonem suum esse Colibertum
proclamant, ad disceptationem provocant.... apud Salmurium castrum tractaturi veniunt in
Curiam Comitis Fulconis sui apud Salmurium, cujus quamvis præsentia non affuit, tamen
Baronum illius S. et Arevini Magistri Militum auctoritas, et quod superest, judiciaria
lex non defuit... Pugna duorum virorum affirmantis, et negantis approbatur. Curia
requiritur, defensio Gauterii de Montesorelli eligitur, dies indicitur, pro tempore ab
utraque parte cum concionatoribus convenitur. Exposito judicio, expediti pugiles veniunt
ad Sancta Sanctorum, manus elevant presto juraturi. Alo differt causam, consilium
quærit ; quid plura ? promittit se in Capitulum venturum, altaris Abbati et Monachis
hominem de capite professurum. Hoc modo Conventus dimittitur. Act. ann. 1114. Indict. 7.
etc. Tabularium S. Mauricii Andegavensis : Notificamus igitur præsentibus
et futuris quod Odo filius Bernerii Brunelli, Colibertus S. Mauricii dedit filiam suam
cuidam ingenuo sub nomine ingenuitatis. Quod cum Canonici S. Mauricii audissent super
filiam marito traditam calumniam fecerunt : maritus vero audita calumnia patri suo eam
remisit. Odo igitur imprimis se Colibertum S. Mauricii denegavit : postea vero in
Capitulum vocatus, ut de hac re cum Canonicis ageret, accepto saniori consilio,
veritatem rei recognovit, et in conspectu Raynaldi Episcopi junioris se Colibertum S.
Mauricii esse professus est, et 4. denarios in signum professionis in manu Episcopi
posuit, videntibus istis Richardo Decano, etc. Tabularium S. Cyrici Nivern. Ch.
65 : Cum duobus Colibertis et progenie illorum quæ de illis in posterum ventura
est, etc. Ibid. Ch. 81 : Quendam Colibertum, nomine Tegbergum, cum omni
prole, quæ ex eo processit vel processura est. Et Ch. 83 : De Colibertis
S. Cyrici qui unoquoque anno debent solvere de capite suo denarios, etc.
Quid sit
Collibertus , Ille collibertus vocatur qui ante mancipium et servus
fuit, et postea causa devotionis a domino suo ad aliquem privatum locum, id est ad
episcopatum vel ad monasterium sive ad aliquam consecratam ecclesiam pro redemptione
peccaminum suorum libertate ecclesiastice donatur, non ut ex toto liber sit vel
privatus, sicut liberti, set sub jure ecclesiastice familie conditionaliter servitio
divino sit mancipatus, quam conditionem nullo modo ausus sit transgredi. Verbi
gratia : si habeo servum, servit mihi sicut proprius, et non est neque libertus neque
collibertus. At si ego ad sancti alicujus altare illum pro anima mea tradidero, ut aut
singulis annis censum a me constitutum persolvat, aut cotidianum servitium per
semetipsum reddat, jam postea non erit servus meus, sed collibertus, id
est ejusdem libertatis mecum est secundum spem, quoniam ego sum servus Dei et illius
sancti cui illum tradidi.
Colliberti, apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 101.
Colliberti. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 98 :
Et eum ab omni Colibertatis calumpnia, quamdiu hanc concordiam tenuerit, cum omni
fructu suo absolvimus. Si vero aut ipse aut sui in his que supradiximus, aliquam
calumpniam miserit, in Colibertatem omni tempore vitæ suæ redeat, et que sibi cum
libertate annuimus, perdat.