comdemnare
Si quis terram alienam
Condemnaverit, et ei fuerit adprobatum, mmd. den. qui faciunt sol.
lxii. culpabilis judicetur. Ubi terra Condemnata, nihil aliud est, quam ager cujus fructus exciduntur : in quo damnum fit. Rogerus Hoved. pag. 804 :
Captus est Thomas Præpositus, captique sunt complices sui quidam et incarcerati :
quidam autem illorum fugerunt, relictis domibus et facultatibus suis. Rex quidem Franciæ
iratus fecit domus illorum demoliri, et vineas et arbores illorum fructiferas
extirpari. Ita et domus judicis decreto diruta, Condemnatadicitur in Speculo Saxonico lib. 3. art. 1. § 1 :
Ædificia prædiorum seu villarum propter
nullam aliam injuriam succidi, seu ad terram prosterni debent, nisi in ipsis fuerint
virgines, aut mulieres violenter oppressæ, aut post factum introductæ : tunc enim domus
illæ per jus Condemnantur si non, ut juris est, excusentur. Postquam Condemnata jam
fuerint ædificia ejusmodi, si reus postmodum absolvitur ab actione, destructa jam
ædificia non exsolventur, etc. Art. 68. Castrum Condemnatum a judice, quod exciditur et destruitur sententia judicis.
Facultatum Condemnatio, in leg. 16. Cod. Th. de Re militari (7, 1.). Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Generalib. privileg. § 32 :
In Aragonia quantumcunque fuerint facta diffidamenta, non possunt
bona talari, vel bona Comburi, vel bona occupari, nisi tantum in personis guerræ,
etc.Cumt unc esset mos in civitate prosterni ædes malefactorum. Ch. Philippi Aug.
ann. 1195. pro Communia Sanquintin. : Si quis forisfactum fecerit, de quo clamor in
præsentia Majoris et Juratorum factus sit, Major judicio Juratorum super hoc
emendationem accipiet talem, quod domus forisfactoris diruetur, si eam habeat, aut pro
domo ad voluntatem eorum pecunia accipietur. De redemptione vero domorum diruendarum,
muri et firmitates villæ reficiantur. Mox : Si quis intra villam hominem
occiderit,... de eo justitiarius noster faciet justitiam,... et si ille malefactor domum
habuerit infra banleucam, diruetur. Guntherus lib. 8. Ligurini : Qui pacis jurare modum formamque tenere Improbus abnuerit, quæ possidet omnia vulgo Diripienda patent, evcrtendique penates. Philippus de Beaumanoircap. 61 :
Quiconque rachete un bani, et set
le bannissement, se meson doit estre abatue, et est
l'amende en la volonté du Seigneur, etc. Vetus Consuet.
municipalis Ambianensis MS : S'aucune mesons est jugié à abattre pour la forfaiture
de celi cui le mesons est, ja pour chiaus à cui li cens sont, ne laira-on à
justichier. Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. 3. sect. cap. 6 :
Sçachiez que les mesons de forsbannis doivent estre arses le temoignage de leur
dampnement, et que la memoire de ceux qui vendront aprés, le tiengnent en leurs cuers,
et que il en aient poor et criente : et se les mesons des forsbannis sont en tel lieu,
que il ne puissent estre arses, la couverture et le mesrein en doivent estre ostez et
esrachiez, et portez en tel lieu où il puisse estre ars, si que aucun n'y puisse avoir
dommage. Ubi observare licet domus damnatorum incendio absumptas, quod etiam
apud Suecos obtinuisse tradit Joan. Loccenius lib. 2. Hist. Suecanæ pag. 65. quo loco
scribit, Amondum vel Amundum Regem, Carbonarium cognominatum ,
quod legem tulisset de incendenda parte
domus, aut totis ædibus delinquentis, pro noxa damnive dati portione : quam tamen
legem abrogasse postea ait. Charta Odonis Domini Hamensis ann. 1227 : Et si
forefactor captus non fuerit, Major potest bannire eundem de villa Hamensi in perpetuum,
et domum suam diruere infra 40. dies, quotiescumque voluerit, postquam dies unus et nox
una, sicut dictum est, post factum transierit. Et si forte infra 40. dies Major
forefactoris domum non diruerit, domus stans Domino remanebit. Et si domus diruta
fuerit, meremma et fundus domus Domino remanebit, et de alia hæreditate faciat quod
debebit.Concedimus etiam quod si Burgensis in banno nostro
constitutus aliqua occasione in causam tractus fuerit, quamdiu ordine judiciario se
tractari voluerit, neque ipse, neque res ejus capientur, sed nec domus ejus diruetur, si
domum vel hæreditatem Remis habuerit, sed fidem dabit, quod pro exequenda justitia
obsides interponet, etc. Edictum Philippi Pulcri ann. 1302. pro Reformatione
Regni : Item volumus, quod si non mandavimus aut præcepimus bona alicujus Prælati,
seu alterius personæ Ecclesiasticæ, vel Clerici clericaliter viventis, capi, seu ad
manum nostram poni, quod virtute prædicti mandati seu præcepti nostri bona eorum recte
mobilia non capiantur, saisiantur, aut ad manum nostram ponantur, neque domus eorum
discooperiantur, seu destruantur. Vide Excerpta Dionis ex Edit. Valesii pag.
582. et ejus notas, Concilium Nugarolense ann. 1190. can. 7. Concil. Tolosan. ann. 1229.
can. 6. Epist. Innocentii IV. PP. ad Potestates, Rectores, etc. cap. 20. 26. Privilegia
urbis Ratisponens. ann. 1230. 1380. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 238. tom. 2.
pag. 380. Foros Beneharnenses rubr. de Sententiasart. 7. Fortescutum de Laudib. Legum Angliæ cap. 26. Duchesnium in Probat. Hist. Guinensis pag. 195. Molineum tom. 3. pag. 2147. præterea Bouclerum lib. de Crimine læsæ majestat. pag. 101.