commarchia
Frontiere. Comarque, in Consuet. Solensi tit. 14. art. 27. Wibertus in Vita Leonis IX. PP. cap. 14 :
Odonem vicinæ Commarchiæ
Francorum Comitem in B. præsulem Concitavit.
Quia illud oppidum in trium finibus
regnorum, quas Commarchias vocant, positum, argenti pondera quæ Marchæ Francicæ
vocantur, Francigenis solvebat.Partidæ, part. 2. tit. 1. lege 11 :
Marques tanto quiere dezir como sennor
de alguna gran tierra que esta en comarca de Reynes. Vide Papebrochium tom. 3.
Maii pag. 418.marchævicinæ sunt. Histor. Erchemberti n. 32 :
Invitatus
itaque Lodoguicus Cæsar... a Beneventanis, Capuanis, cunctisque Commarchianis ad
tuitionem patriæ perditæ, etc. Occurrit in Lege Bajwar. tit. 11. § 5. tit. 16. §
2. tit. 21. § 11. et in Chronico S. Vincentii de Vulturno pag. 695.Princeps super Comites. Gloss. Lat. Gall.
Matrona nomine Hildegardis, mater Commarci
Santonicæ civitatis nobilissimi Viri, fecit piscationem in flumine Carentæ super montem
et tenuit eam cum filio, usque quo Franco tenuit Commarcum in capitolio in prehensione
sua captivum et compeditum, quem Fulco Comes veniens Santonas, secundum
seniorum patriæ judicium liberavit. Infra
vero
Commarcusis vocatur
Gaufridus cognomine Martellus, etc. Vide tom. 4. Analect. Mabillonii pag. 358.