commissarii
Commissarii dicuntur quibus committitur legatum
animæ solvendum : unde in multis locis appellantur Executores testamentorum, quia
exequuntur legatum animæ. Vide Statuta Venetorum ann. 1242. lib. 4. cap. 17. et
seqq.Commissaires, eodem sensu, in Testam. Guill.
de Chamborantann. 1399 :
Ordonna ses vrays,
bons et loyaulx amis exécuteurs et de foy Commissaires, etc.Commissarii, executio testamenti, ibidem, et in Constitutionibus Nicosiensibus cap. 30. extremo.
Commissarii, cui custodia castri credita est, in Litteris Bonifacii VIII. PP. apud Illustr. Fontaninum in Appendice Antiquit. Hortæ pag. 415 :
Non
obstantibus aliquibus literis apostolicis sub quavis forma vel expressione confectis,
impetratis vel etiam impetrandis, quibuscumque personis seu personæ concessis vel etiam
concedendis super institutione dicti castri vel Commissariæ, castellaniæ aut custodiæ
castri ejusdem vel alicujus partis, etc. Rursum occurrit in Chron. Andreæ
Danduli apud Murator. tom. 12. col. 391. ubi de electione Jacobi Contareno Ducis
Venetorum : Qui hunc jam grandævum procuratorem S. Marci super Commissariam
existentem, et per lineam rectam a Dominico Contareno Duce ortum trahentem, die
vi. Septembris Ducem electum populo nunciaverunt. Qualis sit hæc
Commissariamihi incompertum.