communicatoriae
Clericum alienum ab aliquo suscipi sine literis Episcopi sui, neque apud
se retinere, nec Laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinaret sine conscientia
ejus Episcopi, de cujus plebe erat. Verba sunt Concilii Carthag. I. can. 5. Harum
mentio occurrit non semel apud D. Augustinum Epist. 162. et 163. et lib. 3. Contra literas
Petiliani cap. 1. in Concilio Eliberitan. cap. 25. 58. Arelat. I. can. 9. et Agath. can.
52. Auctor est præterea S. Augustinus dicta Epist. 163. Communicatorias easd. esse cum
Formatis: sed
Formatarumnomen genericum esse contendit Bernardinus, atque complecti Communicatorias, Dimissorias, Pacificas, etc. Vide Epistolium.