compensus
Non licet
Compensos in domibus propriis in festivitatibus Sanctorum facere, nec pervigilias in
festivitatibus Sanctorum facere. Hic hærent viri docti. Sunt enim qui,
Compensos facere, sic explicant, ut sit serotinos cœtus habere, quibus mulieres certum lanæ, aut staminis pensum, in votum sancti alicujus nendo, texendove conficiunt, quod pensum subinde sacris altaribus offertur : quem quidem morem adhuc in nonnullis Galliæ provinciis perstare aiunt. Hoc autem fit in pervigiliis Sanctorum, et in pervigilio Natalis Christi. Sic auguratur N.
le Maistrelib. 1. de Decimis et Oblat. cap. 41. quo spectant quæ habet Martinus Bracarensis cap. 75 :
Non liceat mulieres
Christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem,
qui eis sapientiam texendi dedit. Subdit idem Nicolas le Maistre, nisi fortasse velit aliquis
Compensos in domibus facere, nihil aliud esse, quam stare domi in otio certis diebus, præsertim Maio mense, quo superstitiose feriari solebant veteres Galli, ut liquet ex eo sermone qui refertur inter tractatus Augustini tract. 20. crediturque esse Eligii Noviomensis.
Compensoshoc loco oblationes interpretantur quæ in domibus privatis fiebant, in quibus et vigilias quidam in festis Sanctorum peragebant, derelictis Ecclesiis : quod vetat Synodus Laodicena can. 58. Gangr. can. 5. 6. Antioch. can. 5. Carthag. can. 2. Matiscon. can. 1. et Ferrandus Diac. cap. 72. unde Tertullianus lib. de Spectac. cap. 81.
Prohiberi ait ceremonias et religionem deorum
domesticorum. Idque firmant ex genuina vocis significatione, quam profert Glossarium
Rhabani laudatum a Barthio in Adversariis ; Compensumenim dicitur esse
oblata, collata. Qua certe notione
Compensumvidetur usurpari in Charta Ludovici Regis ann. 1156. pro Raimundo Episcopo :
Adhuc etiam concedimus tibi et Ecclesiæ
Uticensi in perpetuum redditus omnes Pacis, qui per totum ejusdem Episcopatum pro pace
persolvuntur, quod etiam Compensum dicitur. Ibi enim Compensumest collatio, præstatio. Concilium Monspeliense ann. 1214. cap. 33 :
Qui commonitus a
Paciariis infra 15. dies ad cognitionem Paciariorum facere vel firmare noluerit,
Episcopus eum excommunicet, et de Pace dejiciat, et terram ejus interdicto supponat.
Quod si et homines sui ei faverint, post 14. dies ejiciantur a Pace, et restituatur eis
Compensum, si quid dederunt. Sed si homines ipsi velint mandatis parere, dimittantur in
pace. Cap. 39 : Si pax fracta fuerit ab iis qui sunt intra terminos
pacis, debet pax fracturam pacis quærere utroque gladio : et si non poterit recuperare,
debet emendare de Compenso, vel de nova collecta, si Compensum non sufficit, debent
expensæ fieri Equitibus qui cum armis pacem sequuntur.
Ad Episcopum et Ecclesiam Mimatensem
pertinet jus... cudendi monetam contaminatam et monetam argenteam, levandi Compensum
seu paxiagium pro pace servanda et omnia alia et singula explectandi pro majori
potestate et seignoria sua, quæ ad majorem potestatem,
regaliam et majus dominium pertinere noscuntur. Ibidem :
Compensum seu paciagium erit commune nobis et dicto Episcopo, et levari non
poterit nisi communi nomine.Compensumdicitur,
Communeappellatur in Bulla Alexandri III. PP. Vide in hac voce
Communevel
Compensumprimo solvi solitum pro securitate et pace, deinceps evasisse tributum ordinarium, quod exegerunt Episcopi, aliique viri potentes : illud ipsum confirmant ultima laudati Pariagii verba, quibus dicitur Compensum seu Paciagium levari non posse nisi communi Regis et Episcopi Mimatensis nomine.
Præterea in Compenso pacis
diœcesis Uticensis habebo ego ad feudum quartam partem Compensi a te et ab ecclesia
Uticensi. Transact. ann. 1351. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 134. art. 4 :
Quod Compensum hominum de Montezellis, fiat et sit una simul cum Compenso de
Alignano ; et si accideret reficere aut reparare dictum Compensum, quod reparetur ad
æstimationem dictorum procerum de Alignano. Vide Hist. Dalph. tom. 2. pag.
489.