competentes
Composuisse sex Competentibus
baptismum instructionis libellos. Catechumenorum enim alii fuere Audientes, sic dicti, quod verbo Dei erudiri eos necesse esset, priusquam ad baptismum accedederent ; alii vero jam eruditi et instructi qui ad baptismum et admitti postulabant, dicebantur
Differt sane inter Catechumenos et
Competentes . Catechumeni itaque sunt, qui primum de gentilitate veniunt, et habentes
voluntatem credendi in Christo audiunt verbum fidei, sed nondum appellantur Fideles.
Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitæ, gratiam
Christi percipere festinant, ideoque appellantur Competentes , id est, gratiam Dei
petentes. S. Augustinus lib. de Cura pro mortuis habenda cap. 12 : Pascha
appropinquante, dedit nomen inter alios Competentes . Et Homil. 49 : Quod
dico Competentibus et fidelibus audiant pœnitentes. Lib. 22. de Civit. Dei cap.
8 : Qui cum dedisset nomen ad baptismum. Idem lib. de Fide et operib. cap.
6 : An usque adeo dissimulamus a sensibus nostri, ut vel nosmetipsos non recordemur
quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præciperent a quibus catechisabamur,
cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc etiam Competentes
vocaremur ? Idem Epist. 155 : Desiderio... te nomen dedisse inter
Competentes vel daturum esse jam jamque cognosceret. Serm. 7. de Diversis cap.
1 : Ipsum vestrum nomen quod Competentes vocamini ostendit : quid enim aliud sunt
Competentes, quam simul petentes ? Infra : Competentium vocabulum non
aliunde quam de simul petendo, atque unum aliquid appetendo, compositum est. In
Psalm. 62. de Baptizando : Ante Pascha enim cœpit petere de Ecclesia Christi
medicinam. Vide eumdem Homil. 49. cap. 2. de Divers. Serm. 8. Concilium Agath.
can. 13 : Symbolum etiam placuit publice in Ecclesia Competentibus
prædicari. Ferrandus Diac. Carthaginensis in Epist. ad S. Fulgentium, de quodam
Æthiope baptizando : Propinquante solemnitate Paschali, inter Competentes offertur,
scribitur, eruditur. Vide S. Hieron. Epist. 60. ad Pammachium cap. 16. S.
Fulgentium Homil. 78. S. Pacianum Barcinon. Episcop. Serm. de Baptismo initio. Isidor.
lib. 1. de Eccl. offic. cap. 27. S. Ambrosium lib. 2. Epist. 13. Zenon. Veronensem Serm.
7. de Paschate, Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 26. lib. 3. cap. 35. Honorium
Augustod. lib. 3. cap. 53. Missale Gallicanum vetus pag. 472. Edit. Roman.
etc.