conciare
Quatenus propter omnes inclitas illorum omnium personas
daremus nos pro Conciandum et renovandum vos palatium vestri episcopii una libra de auro
purissimo. Alia ann. 1030. apud Turrig. de Crypt. Vatican. part. 2. pag. 533 :
Si... de ipsam domum lignamenta fortiorem fregerint, omnia Conciare, et de ipso
perditum restaurare promitto. Denique alia ann. 1094. apud Murator. tom. 1.
Antiq. Ital. med. ævi col. 573 : Potestatem habeant... sepulturam fabricatam...
aperire et mundare, et foras ejicere, et Conciare,... et quod ex inde ejectum fuerit,
ibidem reducere, et ipsam sepulturam restaurare.Acconciare. Charta ann. 1089. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 47. col. 2 :
Quando venerimus nos, vel nostros heredes, labores
ipsos ad metendum et recolligendum, et Conciandum annualiter, faciamus nos vel nostros
heredes scire ad partem suprascripti monasterii, ut ibidem dirigat missum suum ad
conspiciendam et recipiendam ipsum fruges et labores.